Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1330 » Pag 183 - 184

8.1330
183
184

183
+ In nomine domini, domno constantino ducos dibina gratia imperator augusto, deo propitio,
tertio hanno imperii eius mense ianuario, quintadecima indictione. Ideoque ego vir nomine
petro filio costantino et bisantio filio kaloleo, qui sumus commorantes intus cibitate lucerie;
eo quod intus supradictam cibitatem lucerie coram presentia domno teudemari iudice et aliis
vonis hominibus, qui hic supter conscripti sunt, clarefacimus nos quia ex predicto constantino
genitori meo petro habemus in communiter cum bisantio cognato meo una petia de binea in
locum qui dicitur ad ipsa padule da ipsa pars flubio salsula non multum longe da ipso bado
qui dicitur de ipse vinee, et que est dicta binea per vonam nostram boluntatem nobis bendere
congruum est, et nostram congruitatem exinde facere. Sic nobis congruum et abtum esse bidetur
vonam etenim nostra boluntatem coram presentia supradicti iudicis et aliorumque suprascriptorum
testium bindedimus illam bobis Sillicto cebalupo filio benedicti ipsa iamdicta vinea
184
que superius patefecimus nobis te pertinentes que habet fines: De prima vero pars quod est
a fine de ipsa bia publica que pergit ad ipso bado de ipsa vinea inde sunt ad passum
iustum mensuratum hominis mediocris persona, qualiter in ipsa porta maiore consignatum est
passi triginta et nobem et medio: De secunda vero parte quod est a finem et integrum ipso
puteo fine ipso vincole de martino inde sunt passi sexaginta et septem. De tertia vero pars
quod a medio limite fine ipsa binea bisantio presbiter filio madelfrit inde sunt passi triginta.
De quarta autem pars quod est a fine et medium limitem ipsa vinea que fuit maynardo filio
petri de dato inde sunt usque in priores fines passi quadraginta tres et medium. inter iste
namque finis et mensurie que superius cernitur et legitur de finem in finem quantum infra
claustrum est ipsa iamdicta vinea unde neque nobis neque hab eredibus nostris berum etiam
neque ad nullumquempiam hominem ibi aliquit portio reserbabimus requirendi; Set qualiter
edificiata est ipsa iamdicta vinea una cum mediis limitibus et cum biis et cum legitima trasita
et exita sua cum vobis et carro et cum toto ipso puteo et cum omnibus suis pertinentiis
vindedimus illam vobis Sillicto entori nostro possidendum. De quo per constabiliscendam atque
confirmandam tibi hanc nostram bindictionem manifesti sumus quod a presente recepimus a te
nominato Sillicto entori nostro uno aureo solido vono scifato et decem et hocto dinari, finitum
vero dicimus aput nos receptum abere ipsum pretium; ea scilicet ratione ut hamodo et semper
eadem nostra benditio integram, sicut superius legitur, abere et possidere baleatis et faciatis
exinde quod amodo tibi sillicto entori nostro tuique heredibus placuerit sine contradictione nostra
et de nostris heredibus requisitione. Unde guadiam tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus
benedictum filium iaspido, et obligamus nos et nostris heredibus vobis cui nomen Sillicto
entori nostro tuique heredibus ut hanc nostra benditio nos vobis ab omnibus hominibus
ab omnique partibus antistare et defendere debeamus illam vobis per inbitis; quod si noluerimus,
aut si nos ipsis pro qualiscumque modis vel ingenium illam vobis retornare aut remobere
quesierimus, primis omnium suprascripta et kausatio nostro inanis et tacita sint, et decem aurei
solidi constantini penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus componere obligamus
et in antea taciti et contenti per invitis maneamus in eadem guadia et per districtum
ipsum nostrum mediatorem quod se tribuimus vobis ad pinnerandum omnia sua pinnera legittima
et inlegitima tandiu donec per inbitis adimpleamus vobis ea que superius diximus, quam e
adelferii notario hanc cartulam benditionis ascribere rogavimus, quam et una nobiscum interfuisti.
quod scripsi in civitate lucerie indictione feliciter.
+ Ego tedemari iudice.
+ Ego petro teste.
+ Ego roffrida teste.
Torna all'inizio