20 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante 
domino nostro basilio magno Imperatore anno quadragesimo quarto: sed et 
constantino frater eius magno imperatore anno quadragesimo primo: die 
quarta mensis nobembrii indictione secunda neapoli: Certum est nos iohanne 
et petro seu stephano genitore et filios. cognomento bespuli. et abitatoribus 
at ribo at sanctum cesarium. nos autem pro vices nostras et pro vices 
sergio filio et germano nostro: A presenti die promittimus vobis domino 
filippo venerabili ygumeno monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc 
congregatus es in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur 
casapicta situm in biridiario. et at cuncta vestra congregatione monachorum 
memorati sancti et venerabilis vestri monasterii: propter integrum 
casalem vestrum iuris memorati sancti et venerabilis vestri monasterii 
positum in loco qui nominatur casanicum. una cum arboribus fructiferis 
vel infructiferis et cum introitum suum et omnibus sivi pertinentibus seu 
et cum pischina vestra intus se: quas vero memoratum integrum casale 
vestrum nobis nostrisque: heredibus dedistitis in colligio at laborandum. et 
detinendum. in eo tenore quatenus nos et heredes nostris illut per omni 
annuo apto tempore bene et diligenter laborare et excolere seu propaginare 
et albaciare debeamus ad omni nostro expendio. et sepes eius per giro 
roncare et emarginare debeamus omni tempore sicut meruerit: et debeamus 
illum potare et derramare et cultare omni tempore sicud meruerid et ut 
iustum fuerit at nostro expedio. caucumminas et bites ibidem per omni 
annue ponere et plantare debeamus hubi meruerit et sicut justum fuerit et at 
meliorem cultum illum perducere debeamus in omnibus bene ud expedit ad 
omni nostro expendio: et per omni annue illos seminare et cultare debeamus at 
omni nostro expendio: et omnia quodcumque nobis dominus deus dederit et 
que ibi fecimus in quolibet semminatum et glandes per tempore super nos illos 
recolligere et frugiare debeamus unde nullum nobis exinde queratis per nullum 
modum: tantummodo homni tempore quandoque glandes abuerit memorato 
casalis vestro debeatis vobis exinde eligere duos pedes qualis vobis: 
placuerit et vos vobis illas exinde colligere faciatis. et nos ille vobis bactere 
21 
debeamus et vos vobis ille exinde deducere faciatis: et quantum binum 
per omni annue ibi fecerimus mundum et saccapanna ad palmentum 
nostrum illos inter nobis dividere debeamus mundum et saccapanna per 
medietatem. et ipsa medietatem vestra que vobis tetigerit vobis illos exinde 
traire debeamus per omni annuo usque: intus memorato vestro monasterio 
gratis: et nos illos per omni annuo bendemiare debeamus ad omni nostro 
expendio: scapule vero ex eodem casalem vestrum nos et nostris heredibus 
ille per omni annue cultare debeamus. et insertitum seum castanietum facere 
et ille fructare debeamus sicut iustum fuerit at nostro expendio. et 
de ipse inserte et castaneas seu sorbas et bespolos et ballane que ibi abet 
vel abuerit. etiam et si melas ibidem abueris per omni tempore nos illud 
colligere debeamus ad omni nostro expendio: et quandoque per tempore 
illud ad colligendum benerimus vobis illum nuntiare debeamus et inter nobis 
illud dividere debeamus per medietatem. et ipsa medietatem vestra nos 
et nostris heredibus illas exinde deducere debeamus usque intus memorato 
monasterio gratis. et dum vobiscum collixerimus ipsa fructoras una persona 
vestra vobis nutrire debeamus ut iustum fuerit. et per tempore bindemias 
dum vobiscum bendemiaberimus per omni annua duas personas vestras nutrire 
debemus unum at campum et unum at palmentum sicut meruerit et 
ud iustum fuerit: et numquam presummatis vos aut posteris vestris aut 
memoratus sanctus et venerabilis vester monasterius nec abeatis licentiam 
nobis nostrisque: heredibus memoratum casalem vestrum tollere et at quabis 
personam at laborandum dare aud in vestra proprietatem illum recolligere 
per nullum modum bene nos et heredibus nostris illum laborantes et cultantes 
et omnia memorata adimplentes. Ita et nos aut nostris heredibus non 
abeamus licentiam vobis illum abrenuntiare per nullum modum: actamen 
firmamus ud quantas querquas abet vel abueris in memoratum casalem vestrum 
qui non fuerit bone fructifere si vos et posteris vestris vel memorato 
vestro monasterio illas exinde abscindere volueritis licentiam et potestatem 
abeatis omni tempore quandoque volueritis: Insuper stetis nobis ut 
si ex omnibus memoratis vobis posterisque: vestris et in memorato sancto 
et venerabili vestro monasterio non adimpleberimus a tunc licentiam et potestatem 
abeatis vos et posteris vostris et memoratus vestro monasterio nobis 
nostrisque: heredibus memoratum casalem vestrum nobis tollere e de plenum 
22 
et integrum et elatum exinde foris eicere quia ita sic nobis vone voluntatis 
stetit: si autem nos aut nostris heredibus quobis tempore contra 
hanc chartulam ut super legitur benire presumpserimus et minime adimpleberimus 
homnibus memoratis per quobis modum aut summissam tunc 
componimus nos et heredibus nostris vobis posterisque: vestris et at memorato 
vestro monasterio auri solidos viginti quattuor bythianteos et ec 
chartula placiti promissionis ut super legitur sit firma scripta per manus 
mastali primarii scrivere rogatus et memoratis ut subscriverem rogatus per 
memorata secunda indictione + 
hoc signum + manus memorati iohannis et memorati petri seu memorati 
stephani genitore et filios ipsis vero pro vices suos et pro vice 
memorati sergii filio et germano suorum quod ego qui memoratos ab eis 
rogatus pro eis subscripsi + 
+ Ego gregorius Curialis: rogatus a memorato genitore et filiis testi 
subscripsi + 
+ Ego Sergius Curialis: rogatus a memorato genitori et filiis testi 
subscrispi + 
+ ego iohannes filius domini gregorii rogatus a suprascripto genitore 
et filiis testi subscripsi + 
+ Ego mastalus primarius Complevi et apsolvi per memorata secunda 
indictione +
  |