|
252
+ In nomine domini, vicesimosecundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense hoctubri, Secunda indictione. Ante me petrum iudicem iohannes filius quondam
maraldi coniunctus est cum sergio germano suo filio quondam suprascripti maraldi. Et per
ipsum iohannem hostense sunt cartulas tres. Et unum preceptum concessionis, unde ipsi iohanni
pertinebat inclitam medietatem: Et reliqua medietas pertinebat ipsi sergio. Unam ex ipsis tribus
cartulis erat continentem, In nomine domini, vicesimo anno principatus domni nostri gisulphi
gloriosi principis, mense hoctubri, quintadecima indictione. Ante me siconem comitem et iudicem
lando qui paganus dicitur filius quondam landolfi comitis coniunctus est cum sergio et
iohanne germanis, filiis quondam maraldi, et sicut ipsi landoni congruum fuit sua voluntate per
hanc cartulam vendidit ipsis germanis integram medietatem suam de terra cum arbusto et avellaneto
et castaneto, que est foris hac civitate in loco metiliano, ubi fanum dicitur, que est per
fines et mensuras iuxto passu hominis mensuratis: A parte quasi septemtrionis est finis medium
ballonem per quod fluit aqua que draguntiu dicitur, qualiter incipit menare ab alio ballone et
descendit per ipsum ballonem recte passi viginti sex usque viam publicam: A parte quasi orientis
est finis ipsa via et per eam mensurati passi centum septuaginta hocto. de superiori parte que
est a meridie, est finis sicut limite discernit, et recte mensurati passi septuaginta duo: A parte
occidentis finis terra alii et fine medium ipsum ballonem et recte mensurati intra ipsam terram
prope ipsam finem passi centum quadraginta duo cum omnibus intra ipsam medietatem haventibus
cunctisque suis pertinentiis et cum bice de ipsa via; ea ratione ut semper sit in potestate ipsorum
sergii et iohannis et heredum eorum. Et liceat illos et eorum heredes de ea facere quod voluerint:
reliqua vero medietas iamdicte terre per iamdictas fines tenent ipsis germanis pertinentia pro
aliorum illorum ratione. Et propter confirmationem huius venditionis ipse lando …. suscepit ab
ipsis germanis statutum pretium auri tarenos centum quattuor in omni deliberatione, et per convenientiam
ipse lando guadiam ipsi sergio et iohanni dedit et fideiussorem eis posuit landolfum
filium quondam landonis comitis, et per ipsam guadiam ipse lando obligavit se et suos heredes
semper defendere ipsis iohanni et sergio et illorum heredibus integrum illud quod eis, sicut
suprascriptum est, vendidit ab omnibus hominibus: et tribuit eis licentiam ut quando illi et
illorum heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum
omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est,
253
ipse lando et suos heredes ipsi sergio et iohanni et illorum heredibus non adimpleverint, et suprascripta
vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
ipse lando obligavit se et suos heredes componere ipsis sergio et iohanni et illorum heredibus
quinquaginta auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere: et taliter tibi
iohanni notario scribere precepi. Ego qui supra sico comes et iudex. Altera vero erat scripta
per iohannem notarium vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense
octubri, quartadecima indictione. Qualiter in sacro salernitano palatio coram presentia domni
leonis reverendissimi abbatis monasterii sancte et individue trinitatis quod constructum est foris
hac civitate in loco metiliano et ibidem erat suprascriptus sico comes et iudex et idonei homines,
sergius et iohannes germani filii quondam maraldi in eadem presentia hostenderant suprascriptam
cartulam que tota superius per hordinem declarata est; et cum fuerat ostensa ipse
domnus abbas faciens cum eo ipso germano convenientiam et dixerat ut ipsam cartulam in
omnibus sicut continet verax esse, Et nichil ex eo quod continet removere aut contradicere
volebat. Etiam et manifestaverat ipsis germanis de integra suprascripta terra per iamdictas
fines et mensuras, ut semper esset cum omnibus intro eam haventibus cunctisque suis pertinentiis
et cum bice de ipsa via in potestate ipsorum germanorum et heredum illorum. et liceat
illos et eorum heredes de ea facere quod voluerint: et nullo tempore ipse domnus abbas et
successores eius et pars ipsius monasterii aliquam actionem ex ea aut intentionem ipsis germanis
et illorum heredibus preponerent. Quemamodum ipsa carta continet in qua ipse sico comes
et iudex testatus est. Altera autem scripta per iohannem notarium septimodecimo anno principatus
suprascripti domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense iulio, undecima indictione. qualiter
suprascriptis sergius et iohannes germani ac filii quondam suprascripti maraldi coniuncti fuerant
cum sellecta filia quondam cunctis relicta cuidam iohannis de loco mitiliano. et ipsa sellecta pro
parte sua et alfani et maraldi et iohannis filii sui et ipsius iohannis et cum eorum voluntate hostendit
unam cartam scriptam per romoaldum notarium vicesimo secundo anno principatus salerni
domni guaimarii, et secundo anno principatus eius capue, et primo anno ducatus eius amalfis et
sirrenti, mense februario, hoctaba indictione: qualiter ipsi iohanni marito suo ante presentiam
mascini vestararii tradiderat iaquintus de una pecia de terra bacua pertinente suprascripte
gloriose potestatis in predicto loco mitiliano ubi proprio fanum vocatur que erat per fines: A
parte orientis finis fluvio qui dicitur de freconie, et a parte meridiei finis via publica: A parte
occidentis et a parte septemtrionis finis suprascripti domni principis. infra hec finis totum
quantum erat ibi vacuum illud ei tradiderat in monte et in plano, ut semper ille et eius heredes
illud sue potestatis tenere et dominare, foveas et omnes suas utilitates iuxta ratione ibi
254
facerent, et totum ipsum planum pastenarent, Arbores et vites de vono vitineo exsurgerent et
in ipso monte pastenarent abellane sicut ipsa carta continet et alia continebat in qua subscripti
erant ademarius notarius et alderisius notarius. et cum fuerat hostensa suprascriptus domnus
noster princeps concesserat suprascriptis germanis sergius et iohannes suprascripta terra per
suprascriptas fines ad faciendum ex ea quod volerent; cupiebant tollere ipsis matri et filii illud
quod per suprascriptam cartam ipsi iohanni traditum fuerat ex ipsa terra. illi autem noluerunt
eis illud remittere. et altercationem exinde inter se habuerunt, et sicut utrumque convenerat
ipsa sellecta cum voluntate suprascriptorum filiorum suorum in quorum mundium erat cum
quorum boluntate omnia que in hac carta scripta et scrivenda sunt fecerat, reddiderat eisdem
germanis suprascriptam cartam ad faciendum ex ea illi et eorum heredes quod volerent. et
illis pro taliter tradiderunt ipsi sellecte integrum illud de suprascripta terra quantum ipsi iohanni
traditum fuerat, sicut suprascripta carta continebat, cum bice de ipsa via, ea ratione ut
usque completi duodecim anni integrum illud essent in potestate ipsorum matri et filii et eorum
heredum tenendum et dominandum, foveas et omnes suas utilitates iuxta ratione ibi facerent,
et reditum ibi facerent et ibi residerent et havitarent aut hominem ad havitandum ibi mitterent.
et alia sicut ipsa carta continet in qua propriis meis manibus testatus sum. Ipsum vero
preceptum est continente. In nomine sancte et individue trinitatis. gisulfus divina favente clementia
langobardorum gentis princeps. Nostras ad deum tendere preces confidimus, si dignas
petitiones nostrorum fidelium non contemnimus et eosdem fideles nostro beneficio nobis fore
credimus fideliores et in nostro servitio promptiores et ceteros ea que benefecerimus arbitratos
fidelius nostris obedire preceptis. Idcirco per interventum domne gemme principis hic memorate
genetricis nostre concedimus vobis sergio et iohanni germanis filiis quondam maraldi integram
terram cum arbusto foris hac civitate in loco mitiliano ubi fanum dicitur pertinente nostro sacro
palatio et eam retinet sellecta vidua que fuerat uxor iohanni zito de eodem loco havitatore. et
integras omnes res quas petrus filius quondam leonis greci habuit in suprascripto loco mitiliano
et per fines et vocabula et pertinentia ipsius loci tam in montibus quam et in planis cum
omnibus que intra ipsam terram et iamdictas res sunt cunctisque eius pertinentiis et cum bice
de viis suis, eo quod ipsi petrus foris provincia fugere temtavit et res eius infiscate sunt, ea
ratione ut totum et integrum illud quod vobis, sicut suprascriptum est, concedimus, semper sit
in potestate vestra et heredum vestrorum. et liceat vos et vestri heredes de eo facere quod
volueritis. et neque a nostris iudicibus, comitibus, castaldeis, neque a quibuscumque actoribus
nostre reipublice quolibet tempore vos et vestri heredes habeatis ex hoc quod vobis, sicut suprascriptum
est, concedimus, aliquam contrarietatem; Set in perpetuum illud vos et vestri heredes
255
securiter habeatis et faciatis ex eo quod volueritis. Textum vero huius concessionis scribere
precepimus te aceprandum levitam et scribam suprascripti nostri sacri palatii, anno nobis
a deo concessi principatus sextodecimo, mense decembri concurrente indictione undecima. Et
cum fuerunt suprascriptas tres cartulas hostense et ipsum preceptum, sicut ipsi iohanni congruum
fuit bona sua voluntate per convenientiam per hanc cartulam vendidit ipsi sergio integram
suprascriptam medietatem ex ipsis cartulis et ex ipso precepto cum omnibus que ipsa medietas
ex ipsis cartulis et medietas ipsius precepti continet, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum bice de ipsa via et de aliis viis suis ea ratione, ut semper sint
in potestate ipsius sergii et heredum eius: et liceat illum et eius heredes de eo facere quod
voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipse iohannes suscepit ab ipso sergio
statutum pretium auri tarenos centum viginti in omni deliveratione. Et per convenientiam ipse
iohannes guadiam sergio dedit et ei fideiussorem posuit iohannem qui pappacarbonem dicitur
filium quondam marini atrianensi; et per ipsam guadiam ipse iohannes filius maraldi
obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi sergio et illius heredibus integram suprascriptam
venditionem qualiter superius legitur ab omnibus hominibus. et tribuit ipsi sergio licentiam
ut quando ille et eius heredes voluerint suprascriptam venditionem per se defendere,
potestatem habeant qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo hostenderint.
Et si sicut superius scriptum est, ipse iohannes filius maraldi et illius heredibus ipsi
sergio et illius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut
contradicere presumpserint, per convenientiam per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
componere ipsi sergio et illius heredibus quinquaginta auri solidos constantinos. Et sicut superius
scriptum est, adimplere. Verumtamen hoc memorari precipio ut ipse sergius et eius
heredes permaneant cum ipsa sellecta et eius heredes in suprascripta ratione quemamodum
ipsa cartula continet in qua ego sicut suprascriptum est propriis meis manibus testatus sum.
Necnon et iterum memorando addere precipio, quoniam in suprascripta cartula convenienter
que ipsi germani cum suprascripto domno leone abbate fecerunt in ea subscripti sunt ipse
domnus leo abbas et lupinus prepositus et leo presbitero et monachus et iohannes notarius et
amatus notarius. Quod autem superius inter virgulos scriptum est in uno loco legitur incipit
et quod superius disturbatum est in uno loco legitur suscepi. Itemque iterum memorari precipio
quoniam suprascriptum preceptum concessionis utili anulo est sigillatum. Et taliter tibi
iohanni notario scribere precepi. Verumtamen hoc memorando addere precipio ut quando ipse
sergius et eius heredes ipsum iohannem et eius heredes defensores havere quesierint de suprascripta
venditione per omnes vices ipse sergius et eius heredes dent ipsi iohanni et illius heredibus
256
suprascriptas tres cartulas et ipsum preceptum habendas diebus sexaginta et per omnes
vices defendant eis suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus. Et post completos ipsos
dies per omnes vices reddant ipse iohannes et eius heredes ipsi sergio et illius heredibus suprascriptas
cartulas et ipsum preceptum salbum havendum in suprascripta ratione per suprascriptam
guadiam et obligata pena, quod autem superius disturbatum est in alio loco legitur
centum viginti. et taliter tibi qui supra iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
| |