Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.638 » Pag 175 - 176

4.638
175
176

175
+ In nomine domini bicesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense martius, nona indictione. In sacratissimo salernitano palatio ante supradicta
gloriosa potestate, astante ego toto castaldus et iudex, coniunti sunt maio presbiter
et abbas ecclesie sancti maximi, una cum ipso adesset roderisius notarius adbocator eiusdem
ecclesie, cum petrus atrianense filius quondam ursi, ad faciendum inter se finem de
rebus ipsa de locum nucerie, ubi agella clamantur, unde iam plurime causationes abuerunt,
sicut continunt iudicata, quod per partes inde abunt, in quo ego toto et petrus notarius
176
scribti sumus. Modo quidem, ut diximus, coniunti sunt querentes ipse abbas cum
ipso suo adbocatorem, ut secundum testum de supradicta illorum iudicata ipse petrus in
manum ei emittere ipsi sui auctores bidelicet petrus filius iannemari, et cicerus filius
et garofalo filius iohanni, vel illorum eredes, de rebus ipso quod continunt, tribus
cartule per finis et mensurie, qui in ipsa iudicata declarate sunt; tunc ipse
petrus dicebad ac manifestabad se, ut non poteret abere ipsi suis auctoribus, ut illis ipsius
abbati de rebus ipsa in manum emittere, sicut ipsa illorum iudicata continunt, tunc ipse
abbas magis ac magis pingnerabad exinde, ut ipse petrus sic ipsi sui auctores ei in manum
mittere, sicut supradicta illorum iudicata continunt; et dum non potebad taliter ipse
petrus ipsi auctores ipsius abbati in manum mittere, bolumtarie sue ipse petrus manifestabit
ipsius abbati, ut rebus ipsa per ipse finis et mensurie quod ipse tribus cartule declarad,
qui in ipsa illorum iudicata declarate sunt, ipsius ecclesie sancti maximi esset
pertinentes, et neque per testes, neque per monimen, nec per nulla ratione ille vel suos
eredes cum pars ipsius ecclesie exinde causare aut contendere non potere, nec ipsi sui
auctores in manum inde ad pars ipsius ecclesie emittere non potere: supradictus gloriosus
princeps, dum taliter ipsum petrus manifestantem audibit, suo ore iudicare dingnatus est,
ut pars ipsius ecclesie sancti maximi securiter abeant adque possidead rebus ipsa; unde
ipse petrus superius manifestabit sine contrarietate ipsius petri et eius eredes, et inde pro
perpetua securitate ipsius ecclesie hunc nostrum diffinitionis emisimus iudicatum, quod
ubi ademari notario scribere dictabimus. actum salerno.
+ Ego superius toto castaldus et Iudex.
Torna all'inizio