|
204
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius
filio gloriosi principibus, mense . . . duodecima indictione. Ideoque ego lamfreda filius
quondam magelgardi de mitiliano clarefacio, quoniam mihi et petri et guisenolfi germani
mei pertinentem est habere quartam partem de due pecie de terris campense et silba in locum
beteri, ista pars et ex illa pars flubio beteri, ubi propio ad molina dicitur, qui habet finis
ambo ipse pecie: de una parte fine bia puplica: et de alia parte fine ballocellu, unde aqua
decurrit qui coniungit in ipso flubio, et trabersante ipso flubio, sicut rebolta discernit, et
per ipsa rebolta coniungente in ripa que ibidem est, et da ipsa ripa pergente et rectum saliente
usque in bia qui dicitur da traberse: et de alia igitur parte fine ipsa bia: et de alia
parte fine leoni atrianensi filii gutti, sicut terminatum est, et exiente et coniungente in ipso
flubio et trabersante ipso flubio et pergente per fine ipsius leoni, sicut et inde terminatum
est, et coniungente in ipsa bia quod est priore fine. infra iste finis nobis nominati germani
est pertinentem inclita quartam parte, et tibi nominato leoni est pertinentes inde sortione
birini thii nostri; et ideo ego superius nominatus lamfreda, sicut mihi congruum est, bona
mea volumtate, ante supscripti testes per anc cartulam venumdedimus atque ad semper habendum
confirmavit tibi predicti leoni filio predicti gutti tertiam pars de inclita ipsa quartam
parte, quod nobis est pertinentes infra iamdicte finis, et ipse due sortiones ante os dies
205
emtum habetis per firma cartula da ipsi germani mei de ipsa quartam per iamdicte finis.
unde nullam mihi, aut uxori mee, aut cuiquam hominibus, vel in quavis partibus exinde restitit
aut dicimus remanere sortionem; set, sicut superius diximus, inclita tertiam parte de
ipsa quarta, quod est mea sortione, tibi nominato leoni venumdedimus cum monimen omnibusque
inde pertinentes cum bice de bie sue, ad securiter ac firmiter amodo et semper tu tuisque
heredibus eos habendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod volueritis.
unde pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra bindictione a presentis recepi a
te nominato leo statutum pretium, i sunt auri tari boni tres, sicut inter nos combenit in
omnis deliberatione. finitoque vero pretium ipsum aput nos ea ratione, per vona combenientia
mea volumtate guadia tibi dedi et me ipsum tibi mediatorem posui; et per ipsa guadia obligo
me et meos filios et heredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique heredibus
inclita supradicta nostra bindictione a pars uxori mee et da omnis homines omnique
partibus. si autem, sicut dictum est, taliter etc: Sequitur consueta formula. Pretium statutum
fuit per decem aureos solidos constantinianos. et taliter scribere rogavimus te iaquintus
notarius. actum salerno.
+ ego ioannes
+ ego ursu
+ ego andrea.
| |