Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.40 » Pag 119 - 121

10.40
119
121

119
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et trigesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
iulio duodecima indictione. Ante me Petrum iudicem Iaquintus filius
quondam Madelmi coniunctus est cum Vivo vicecomite filio
120
quondam Petri, et ipse Iaquintus clarificavit sibi esset pertinente
integra terra cum silba, que est foris hanc Salernitanam civitatem
in loco Transboneia ubi proprio Calcara dicitur, que est per fines
et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte meridiei
finis via que dicitur da Calcara, et per eam mensurati passus
septuaginta septem; a parte orientis finis via que ducit per mediam
serram que dicitur de Vitemenia et ducit inter hanc et alias
res ipsius Iaquinti et aliorum pertinentias et passus centum triginta;
a parte septemtrionis ... pertinentias. et sicut ipsi Iaquinto
congruum fuit, sua voluntate per convenientiam, per hanc
cartulam venundedit ipsi Vivo vicecomiti totam et integram suprascriptam
terram cum silba quam sibi ut dictum est clarificavit
pertinente esse per suprascriptas fines et mensuras qualiter
suprascriptum est, cum omnibus que intro eam sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de ... unam peciam de terra cum
silba que est intra suprascriptam terram cum silba per iamdictas
fines et mensuras qualiter suprascriptum est ... , quam ipse
Iaquintus per cartulam datum habet Ursi qui dicitur Cafarello
filio quondam Sergii castaldei et Iohanni qui dicitur Spiczacanzone
filio quondam Mastali Atrianensis, quam dixerunt esse per fines
et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte meridiei
finis via que ducit inter hanc et alteram terram cum silba
aliorum, et per eam mensurati passus septuaginta quattuor; a
parte orientis finis qualiter ascendit per medium lumbonem
et per eum mensurati passus triginta septem; a parte septemtrione
et passus alii septuaginta quattuor; a parte occidentis
et passus triginta septem; et integram portionem quam ipsi Urso
de suprascripta pecia de terra ... sicut suprascriptum est habere
pertinuit, ipsi Vivo vicecomiti pertinere dixerunt per suas
rationes. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem qualiter
suprascriptum est, preter ipsam peciam de terra per ipsas posteriores
fines et mensuras sicut suprascriptum est, de qua etiam
ipsam portionem quam ipsi Urso pertinuit eidem Vivo pertinere dixerunt
121
sicut suprascriptum est, semper sit in potestate ipsius Vivi
vicecomitis et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea
facere quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis
ipse Iaquintus suscepit ab ipso vicecomite statutum pretium auri
tarenos ex moneta Amalfitanorum viginti in omni deliberatione. et
per convenientiam ipse Iaquintus guadiam ipsi Vivo vicecomiti
dedit et fideiussorem ei posuit semedipsum, et per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi vicecomiti et
eius heredibus integrum illud quod ei venumdedit in ea ratione sicut
suprascriptum est ab omnibus hominibus, et ipse Iaquintus tribuit
ei licentiam ut, quando ipse vicecomes et sui heredes voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint; et
si sicut superius scriptum est ipse Iaquintus et suos heredes ipsi Vivo
vicecomiti et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per
ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi Vivo
vicecomiti et illius heredibus triginta auri solidos constantinatos,
et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter tibi Iohanni
notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio