|
16
+ In nomine domini tricesimo primo hanno principatus domni guaimarii, et primo anno
principatus domni guaiinari eius filii, gloriosi principibus, mense augustus, secunda indictione.
17
Memoratorium factum a me grimoaldus filio quondam garofali, eo quod in loco
nuceria ante presentia miri iudici et alii subscripti testes coniunctus sum cum muliere
nomine senda filia sellicti cognata mea, relicta quondam iaquinti, qui fuit similiter
cognato meus et filius quondam machenolfi, et cum mari filio ipsorum sende et iaquinti,
ad faciendum cum eis finem de rebus stavile que fuit supradicti machenolfi genitor ipsius
iaquinti et socero iamdicte sende et meumque grimoaldi. Unde ante hos ipse iaquintus
combenientibus, per firma cartula inclitam medietatem michi ex ipsa rebus sua michi confirmabit
et tradidit, sicut ipsa continet; set querebat ipsa senda cognata mea ex ipsa
rebus mea quartam portionem percipere per suum scriptum morgincahp, qui emissum
fuit in die sue copulationis per iamdictus iaquintus cognato meus viro eius, et plurime
causationes inter nos exinde abuimus et per iudicium ipsius miri iudici inter nos iudicatum
fuit, ut per partes coniungeremus nos cum iudice et notario et nostris rationibus,
et pergemus super ipsis rebus, de quo ipse mari nepotem meum et filium supradicte sende
adversus me causabit et monstraret mihi ipse mari rebus illa, de quo adversus me causabit,
et iuxta legem inter nos inde finem faceremus; set antequam ipsa rebus michi
monstratam esset, hacta est inter nos combenientia, ut absque sacramenta et sine compositione
inter nos eos diffineremus. Itaque, sicut inter nos utrasque combenit et complacuit,
ipsa senda cognata mea et ipso mari filio eius, et una cum illis esset romoaldus
notarius advocatorem illorum, tamen ipsius mulieri secundum legem ei consentientem ipse
mari filius eius, in cuius mundium se palamfaciebat esse, receperunt a me per ipsa combenientia
sex auri tari boni, et per susceptum launegilt relaxaverunt et donaverunt michi
pariter omnes causationes et cuncte suorum questiones, quitquit me querere vel advicere
potuerint de cuncta omnis rebus stavile, que fuit supradicti machenolfi socero nostrum,
et quod michi confirmatum et pertinet possidere per supradictus iaquintus cognato meus
virumque ipsius sende et genitor ipsius mari, et de quod ipsa senda una cum ipso filio suo
per alie due cartule ante hos annos rebus suas michi iuxta legem confirmaverunt a super
illut, quod iamdictus iaquintus vir et genitor eorum michi confirmatum abuit, sicut superius
declaratum est: etiam et in eadem presentiam ego qui supra grimoaldus ostedi prelata
monimen, quod michi per ipsum iaquintus et senda et mari confirmatum fuit iamdicta
rebus, quod sunt quadtuor cartule et unum brebem divisionis: prima cartula emissam in anno
sexto domni iohanni, et primo anno domni guaimari filii eius, gloriosi principibus, mense
octuber, tertia indictione: ipse iaquintus michi medietatem de omnis rebus sua et de casis,
quem ille dominaturus et possessurus erat a parte machenolfi genitori suo, et aliut
continebat: scripta per guisone notario, rovorata per leo iudex et ab aliis testes. Alia
18
emissa in undecimo anno superii domni iohanni, et sexto anno ipsius domni guaimarii
filii eius, gloriosi principibus, mense martius, septima indictione. Ipse iaquintus filius
machenolfi declarabat comuniter abere cum grimoaldus cognato suo filio garofali omnis rebus
que fuit predicti machenolfi genitori eius, ipse iaquintus medietatem, et ipse grimoaldus
medietatem, et aliut continebat: scripta per petrus clericus et notarius, rovorata per
ipso leo iudex et alii. Ipso brebem divisionis emissum in undecimo anno principatus domni
iohanni, et sexto domni guaimari filii eius, gloriosi principibus, mense martius septima
indictione: ego quidem grimoaldus ante ipso leo iudex et alii testes coniunctus sum cum
ipso iaquintus et ad perpetuum inter nos dividimus quinque pecie de terris per locis quod
ipso brebem divisionis continet, et aliut continebat: scripto per ipso petrus clericus et notarius,
rovoratum per ipso leo iudex et aliis. Una ex ipse cartule, quod ipsi nominati mater
et filius ex ipsa rebus michi confirmaverunt, emissa de anno vicesimo quinto superii
domni guaimarii gloriosi principis, mense ianuarius, duodecima indictione. Ipsi nominati
senda et mari, mater et filius, secundum legem donaverunt et confirmaverunt mihi qui
supra grimoaldi una pecia de terra cum aliquantum pastenatum in locum floccanu, ubi inserti
da presbiter dicitur et ad caba vocatur, per finis et mensurie erat continentes: ipsa
cartula scripta per iohannes clericus et notarius, rovorata per mirandus iudex et ab aliis.
Ipsa halia cartula emissa de anno vicesimo sexto superii domni guaimarii gloriosi principis,
mense december, tertiadecima indictione. Ipsa mulier nomine senda filia relicta
iamdicti iaquinti filii machenolfi de locum floccanum et predictus mari filius eorum
unianimiter per ipsa cartula donaverat ipsius grimoaldi cognato et thio eorum inclita medietate,
quod fuit sortione illorum, de una pecia de terra que dicitur da cata maurici per
finis et mensurie erat continentes, aliut continebat: scripta per iamdictus iohannes clericus,
rovorata per ipso mirandus iudex et per aliis. Cum autem predicta monimina per me
ostensa fuit et relecte fuerunt, ideo ipsi mater et filius una cum ipso eorum advocatorem
profexi sunt, et per bona combenientia unianimiter manifestaverunt et dixerunt omnia,
quomodo et qualiter sunt continentes iamdicta monimina, quod superius declarate sunt,
veraces essent, et nullam inde reprobum aut fallacem facere poteret, neque per testes, neque
per monimen, neque per quabis rationibus. Et per bona combenientia ipsi nominati
senda et mari, mater et filius, tamen eidem sende secundum legem ei consentientem ipse
mari filius eius, in cuius mundium me palamfaciebat esse, per bona combenientia unianimiter
guadia michi dederunt et mediatorem michi posuerunt litto filio idem litti; et per
eadem guadia obligaverunt se suorumque fili eredes, ut si quomodocumque per qualecumque rationem hec dicta combenientia removere aut contrare quesierint et quodcumque causationes
19
nobis inde preposuerint nobis nostrisque eredes, volendum aliquit inde nobis nostrisque
eredibus tollere aut contrare, ideo per supradicta guadia componere nobis nostrisque
eredibus, vel cui brebem iste in manum paruerit, quinquaginta hauri solidos constantinos,
et per invitis taciti et contenti inde permanerent, et faciant inde tacere illis hominibus
et partibus, qui illarum partibus et datum causationes adversus nos inde excitaverint
aut preposuerint, et omnia suprascripta nobis nostrisque eredibus adimpleant per supradicta
guadia et obligata pena ipsi mater et filius omni tempore illis et illorum filii et
heredes. Verumptamen et hoc recorda, quia supradictus mari nepotem meum per supradicta
guadia obligaverunt se suosque eredes dividendum mecum et cum meis eredibus omnis
rebus stavile, que fuit ipsius machenolfi abio eius soceri mei, ubicumque exinde inventus
fuerit, per medietatem eos inter nos dividamus et sortes tradamus; ego et meis eredibus
tollamus eos medietatem, et ipse mari et suis eredibus tollant eos similiter medietatem:
tantum sceptuamus de ipsa rebus, que fuit ipsius maghenolfi soceri meo, due pecie
de terra cum abellanietum, una in locum propinquo ecclesia sancti felici et alia in locum
floccanu, ubi ad nucelle dicitur da boni; unde de ambo iste pecie nullam sortionem tollere
queramus, nec ego, nec meis eredibus. Iterum et hoc recordamus, quia ipsa pecia cum
arbustis, quod retinemus ad campu de are quod istut brebem divisionis continet, ipsa rebus
est coniuncta a parte septemtrionis ad fine supradicti romoaldi notarii, qui fuit advocatore
ad ipsa sua paratione, quod parabit da eredes ursi et da cicerus filius mastali et
da halii consortibus nostris, et ipsa rebus sic abeamus omni tempore divisa inter me et
ipso mari et senda, mater et filius, et meis et illorum eredes, sicuti ubi sortis per partes
abemus comprehense equaliter per medietatem de qualis mensuria illut abeamus et possideamus,
nos nostrisque eredibus medietatem, et illis similiter medietatem ipsa omnis rebus
que fuit supradicti machenolfi, sicuti continet supra in isto brebem combenientie per
supradicta guadia et obligata pena. Et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius
qui interfui.
+ Ego qui supra mirimo iudex
+ Ego guisenolfus
+ Ego amatus.
| |