Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.113 » Pag 273 - 274

10.113
273
274

273
+ In nomine domini eterni Dei et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo et tertio
anno temporibus domni Robberti gloriosissimi duci, mensis
martius secunda indictione. Ego Maracdus filius quondam
Iohanne Cassici clarifico me abere per meum roboreum
scriptum medietatem de socia Mauri filii Iohanne clerici
in Persecito; et coniuntus sum cum domno Abalsamus abbas
Sancti Magni et per combenientia venumdabo ipsa res qualiter
ipsa mea cartula continet etiam et ipsa cartula eisque continentibus
tibi tradidi consentientem michi ipsa Aurilemma uxor mea,
ut qualiter ipsa cartula continet tu domno abbas et pars ipsum
monasterio faciat de eo quod bolueritis. tantum liceat me et
meis heredibus in predicto Persecito per vice de ista res erba
pabere et esca colligere et arbores iusta ratione incidere, pars
vero ipsum monasterium et rectores eius de ipsa res faciatis que
bolueritis cum omnia infra se abentibus et vice de viis; et ego
Maracdus pro firma stabilitate recepi a te predicto abbas auri
tari viginti quattuor in omni deliveratione sicut inter nos stetit. et
ego Maracdus per combenientia predicta uxor mea coram vonorum
hominum subsuscriptorum testium gudiam tibi predicto
274
abbas dedi et fideiussorem tibi posui Armannus filius quondam
Iohannis, et per ipsam gudiam obligo me et meis heredes
semper defensare scripta nostra venumdatione in eo hordine,
ut detis nobis pars ipsum monasterio et rectores eius ipsa cartula
ut cum ea illud defensemus usque in triginta et sex dies et postea
retdamus ad pars ipsum monasterium predicta cartula salba
et, quando ipsa ecclesia et eius rectores volueritis de eo esse defensores,
licentiam habeatis cum omni monimine quas de eo abere
potueritis. et si sicut suprascripta vel ex eis quicquam remobere
vel contradicere voluerimus per nos vel per nostra apposita persona,
per ipsam gudiam obligo me et meis eredibus componere
tibi domno Abalsamus abbas et ad pars ipsum monasterium
et rectores eius cum ipsa nostra apposita persona componere et
cui suprascriptum ipsum pro vice de ipsum monasterium in manus
paruerit viginti solidi auri costantini et que supra legitur firmiter
permaneat. et ubi dicit "esca colligere" in superscripto
virgulo, ita est. Quod scribsi ego Landus presbiter et notarius
et interfui. S.
+ Ego Rainaldus presbiter.
+ Ego Maraldo.
Torna all'inizio