|
10
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense iulius, quintadecima indictione. Memoratorium factum a me musandus venerabilis
abbas monasterii sancte sufie qui fuit guaiferi filius guaiferii comitis, eo quod ante subscripti
testes tradidi ciceri filio idem ciceri qui dicitur mauritese, una pecia de terra cum aliquanti
arbori vitati et pomis de locum campelianu salernitane finibus pertinentem rebus ipsa
de monasterio sancti angeli, quod ego predictus abbas retineo per fines et mensuras: de
due partis fine bie antiche, et de alie partis fine ipsius monasterii: a parte septemtrionis
inde sunt passi sexaginta: a parte occidentis inde sunt passi alii sexaginta: ha parte meridiei
inde sunt passi biginti quadtuor: ab oriente ab intro ipsa rebus inde sunt passi nonaginta
tres, et rebolbente in pars septemtrionis inde sunt passi quindecim, et rebolbente quasi in
ipsa pars septemtrionis inde sunt passi octo, et ab inde rebolbente in pars occidentis passi
quadtuordeci, mensurati ad iusto passum omini. Inclitum illut, sicut diximus, cum bice de
ipse bie illut tradidit tali ordine, ut amodo et semper nato nascentes ad sua et de suis eredibus
esse potestatis illut tenendum, et fovee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem faciant,
11
et ubi meruerint, arbores et vites ibidem plantare et surgere, et ubi meruerint, illut
cludere, et semper illut clusu abeant, ut ad completi octo anni, ut amodo se compleant,
abeant in tota ipsa rebus arbustum factum, et surtum, et operatum, et cultatum, et clusum,
sicut in ipso locum meruerit, ut bonum perfectu pareat factum, et ab inde in antea
omni tempore per annu suo tempore ipso arbustu de super et de subter laborare et cultare, et
propaginare, et cludere, et clusu et salbum illut abere, et amodo et semper per bindemie
faciant illis me vel pars ipsius monasterii scire, ut missum nostrum illuc dirigamus, et illis
ipso arbustum suo tempore bindemiare et poma inde colligere; et omnis vinum exinde et ipsa
poma ibique ad palmentum amodo et semper per annum inter nos dividamus per medietatem:
missu predicti monasterii tollant exinde medietatem, et illis medietatem; missu predicti monasterii,
dum pro ipse bindemie ibidem steterit, illis eum notrire secundum suam possivilitate,
et palmentaticum illis dare ad pars ipsius monasterii, sicut consuetudo est: de que per annum
in ipsa rebus illis seminaberit, deant illis ad pars ipsius monasterii ibique ad area, ubi
missum nostrum ibidem benerit, inclita tertiam parte, et illis tollant exinde due sortis; et si
ortum illis ibi fecerit vel de linum, deant illis exinde ad pars ipsius monasterii inclita quartam
parte, et illis inde sivi abeant tres sortis, et liceat illis in ipsa rebus homines mittere ad
laborandum iusta ratione. de qua per combenientia guadia mihi ipse cicerus dedit et mediatorem
mihi posuit alfanus filius quondam iohannis de bosu; et per ipsa guadia obligavit se et
suos heredes, ut si taliter omnia suprascripta mihi vel ad successores meos, vel in pars ipsius
monasterii non adimpleberit et aliquit inde contradixerit, per combenientia per ipsa guadia
componere obligavit se mihi vel in pars ipsius monasterii biginti auri solidos constantinos.
verumtamen omnis ficu que in ipsa rebus sunt, per annum illis tote ipse ficu colligere et seccare
bone, sicut meruerit, et inclita medietate de ipse ficu secche mihi vel in pars ipsius
monasterii dare, et medietatem inde sivi abere per supradicta guadia et obligata pena. et
hunc brebem scripsi ego ademari notarius.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi
+ Ego truppoaldus notarius me subscripsi.
| |