Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.724 » Pag 28 - 29

5.724
28
29

28
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari, et secundo
anno principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense september,
quarta indictione. Memoratorium factum a me lictum filio licti, eo quod ante presentia mirandi
iudici coniunctus sum ad vona convenientia cum sesamus germanus meus ad faciendum
inter nos fine de causationibus, quod inter nos abemus, de rebus nostra, quod per partes
possidemus per firmi brebi divisionis, et de rebus que conmuniter possidemus per socza
extra brebem divisionis que est rebus ipsa in locum nucerie propinquo sedilie, ubi residenti
sumus, qui de due capita coniuncta est ipsa rebus ad vie pubplica, et de alia parte coniuncta
est ad rebus de archiepiscopio salernitano et ad rebus quod retinent eredes ilderici
subdiaconi et notarii: de ista rebus et de alia rebus a subtus ipsa via, ubi sunt fusaria,
et de alia rebus da campu, quod paratum abemus da petrus filio ermeperti, et de
tota alia rebus, quod per partes parata abemus da parentibus nostris qui resident in locum
muntorum in vanzanu dicitur, de ista supradicta rebus per nominativis locis et per
aliis locis, quod per brebem divisionis ipsa rebus non possidemus, set per socie hequaliter
per partes illut possidemus et retinemus. Set volevat ipse sesamus ipse socie disrumpere
quod per partes possidemus, et ipse socie per extimatione volevat equaliter dividere
et sortis inter se comprendere: ego medietatem, et ille medietatem; et, sicut mihi qui supra
licti et ipsius sesami germanus meus comvenit, et complacuit, et stetid inter nos, ut
ommes socie de ipsa rebus, quod modo per partes dominamus et retinemus, sive per ipse
socie, sive per ipsa divisione, illut retineamus et possideamus: ego mea ipsa sortione, et
ipse sesamus ipsa sua sortione, faciendum inde per partes unusquisque de sue sortis omnia
quod voluerimus, sine una pars vel alia contrarietate vel requisitione: sceptuabimus
exinde inter nos rebus quod paratam abemus per partes per cartulam parationis, ut ipse
sesamus et eius eredes abeant et possideant ipsa sua paratione et illut quod retinent ad
lavorandum; et ego qui supra lictum et meos eredes abeamus et possideamus ipsam nostram
parationem et lavorationem secundum testum de ipsa nostra monimina, sine una
pars vel alia contrarietate vel requisitione; et, sicut inter nos convenit et complacuit, guadia
mihi ipse sesamus dedit, et mediatorem mihi posuit ……. filium quondam iohanni
sparani; et per eadem guadia obligavit se et suos eredes, ut si aliquit de hec convenientia
29
etc. Statuta est mulcta, quae minime intelligi potest. Et hunc brebem scripsi ego petrus notarius.
Torna all'inizio