Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.3 » Pag -

10.3

13
Cartula ... scripta per Iohannem notarium anno dominice incarnationis
millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno
principatus domni Gisulfi, mense ianuario undecima indictione.
Qualiter ante Petrum iudicem Lupenus Atrianensis filius Mauri
filii Sergii de Pantaleone coniunctus fuerat cum ipso Vivo tunc
vicecomite, et ostenderat suprascripta prima cartula et alias cartulas
de quibus in ipsa cartula declaratum est. que cum ostense fuerant,
sicut eidem Lupeno congruum fuerat, per ipsam cartulam venumdederat
ipsi vicecomiti suprascriptas terras et alias res quas
14
ipsi Mauro genitori suo habere pertinuerat per ipsas cartulas quas
ostenderat, cum omnibus que intra eas erant cunctisque suis pertinentiis
et cum vice de viis suis et cum ipsis cartulis. ea ratione ut semper esset
in potestate suprascripti Vivi et heredum eius, et ille et eius heredes
licentiam haberent de eo facere quod vellent, sicut ipsa cartula continet,
in qua ipse Petrus iudex subscriptus est.
Torna all'inizio