|
81
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri landolfi gloriosi principis et domni
landolfi eius filio, mense ianuarius secunda indictione. memoratorium factu a me guaimarius
presbiter et monachus, qui fui natibus de cibes neapoli, eo quod intus hanc salernitanam
cibitatem ante subscripti testes per bona combenientia tradiderunt mihi domnandus et iaquintus
82
germani filii mascini ecclesia vocabulum sancti iohanni, quod illis dedicaverunt in rebus sua
in locum beteri ulter flubio boneia, predicta ecclesia cum cuncta misteria et rebus ipsius
ecclesie mihi tradiderunt tali ordine, ut amodo et usque diebus bite mee ad nostra illos
habeamus potestate tenendum et dominandum, et in ipsa ecclesia cotidie die noctuque officiemus
nos et cleros quem ibi miserimus, sicut meruerit; et quanta offerta et sepultura ibidem
introierit, totum illut nobis habeamus: tantum per ipsa festibitate sancti iohanni annualiter
demus inde illorum oblate paria dua et quadtuor cerea, et in casis et rebus predicte
ecclesie habitemus, et omnis nostra utilitate ibi et in ipsa ecclesia iuxta ratione faciamus,
et bineis ipsius ecclesie annualiter temporibus suis nos et hominibus quam ibi miserimus,
lavoremus et cultemus de super et de supter, sicut locus ipse meruerit ut bene paread lavoratum,
quatenus bineis ipse proficiant et non dispereant, et omnis frugium et lavorem de ipsa rebus
et bineis nostre sit potestati faciendi quod voluerimus, et nullam inde nobis tollerent. preter
annualiter demus illorum de cetra poma quando habuerit biginti cetrea vona, et quando illis
vel uxoribus illorum ibidem benerint, potestatem habeant in ipsa ecclesia et casis et rebus
eidem ecclesie introire, et omnis sue utilitatis ibi facerent; et reserbaverunt sue potestati habendum
terra cum vinea, que est extra vineis ipsius ecclesie que est bitineo marcangello. ad hobitum
meum dimittamus nos de nostra causa in ipsa ecclesia unum antefanario romano et uno
orario et unum ammictu. post vero meum hobitum potestatem habeant ille homo, cui per me
dispositum fuerit vel cui hunc brebem in manu paruerit, alia omnis mea movilia inde tollere,
scepto casis et lavores quam ibi fecerimus, et illis nullam inde contrare. de qua obligaverunt se
ipsi germani et suis heredibus amodo et diebus bite mee defensarent mihi ipsa ecclesia et bineis
et rebus predicte ecclesie cum omnibus suis pertinentiis da omnis homines omnique partibus et
non illut vel exinde nobis contrare. unde de omnia suprascripta nobis adimplendum, per vona
combenientia guadia mihi ipsi germani per absolutione ipsius genitori suo dederunt, et mediatorem
mihi posuerunt domnandus filius quondam romoaldi; et per ipsa guadia obligaverunt se
suisque heredibus, ut si aliquit, de quod superius legitur, quesierint removere aut contrare et talia
non adimpleverint, componere obligaverunt se suisque heredibus mihi, vel cui hunc brebem
in manu paruerit, triginta auri solidos costantinos. verumtamen, si in ipsa ecclesia introierit
codices vel pannos, aut aliut que ad ordinem ecclesiarum ordine meruerit, sint ad potestate ipsius
ecclesie, et nullam inde tollamus, tantum diebus bite mee ad nostra sint potestate tenendum
et habendum. et ego petrus notarius interfui et hunc brebem scripsi.
+ ego teudericus notarius me subscripsi
+ ego dauferius.
+ ego ioannes.
| |