Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.44 » Pag 169 - 172

1.44
169
172

169
+ In nomine Domini. Vicesimo secundo anno principatus domni nostri
Guaimari eius Salerni et secundo anno eius Capue glorioso principe et primo
anno e ducatus illius Amalfi et Sorrenti, mense ianuarius, octaba indictione.
Ante me Petrus iudice benit mulier nomine Nibia, filia quondam Iohanni Malfreda
et fuit quondam uxor Landoni filii Petri, et secus ipsa mulier venerunt
tres filii sui nomine Iannulo et Malfredola et Maraldellu germani filii quondam
ipsius Landoni, plagentes et lugentes ante nostris presentiiis, et proclamaberunt
ipsi mater et filii nos dicentes quia dixerunt ipsi infantuli cum ipsa
genitrice illorum ut aberent in se ipsis multa peregritudine et nuditate et fame,
et dixerunt illis ut non aberent nullam causam, unde vibere possant, et nullum
remedium unde possant facere ut illis vibere possant, et in superscripta
peregritudine, quod illis abent, plagentes et lugentes nobis dixerunt devolutione,
170
qua ipse genitor illorum quando fuit mortus ut illorum dimissiset devitum
ad salvandum, et dixerunt ipsi infantuli ut nullam remedium faceret possa
ut sabare ipsum devitum, nos qui super iudicem interrogavimus ipsi predicti
infantuli quantum est ipsum devitum ad salvandum, illis autem taliter
audientes plagentes nobis dixerunt devolutione suum auri tari septem, et dixerunt
ipsi infantuli qua voleba benudare de rebus illorum ut possant salvare
ipsum illorum devitum. Nos denique iudice pro misericordiae dedimus ipsius
infantuli absolutione pro vindendum de rebus illorum per appretiatum de ipsi
auri tari, et dedimus ad ipsi infantuli et ad ipsa genitrice illorum tres doctos omines
et Deum timentes, ut tantum inde venudare de ipsa rebus quantum inde
apretiatum fuerit per ipsi omini Deum timentes; et sic ipsi omini perrexerunt
super ipsa rebus de ipsi infantuli et apretiaberunt in tribus locis; una ubi dicitur
ad rce, secunda pecia sub tu Varbacianum ubi ad Cappum dicitur, tertia
pecia ubi dicitur ad Salana et Abellanietum; de ipse tribus locis inclite ipse illorum
sortionis, qualiter illorum pertinet abere a partibus ipsorum genitori,
et ad ipsa Nibia quartam parte qualiter fuit tradita in die sue copulationis per
ipso viro suo, apretiaberunt ipsi doctos omines et Deum timentes per ipsi septem
auri tari. Et ideo nos nominati lannulo et Malfreda et Maraldellu et ego
predicta Nibia, qui sumus mater et filii, sicut nobis congruum est voluntatis
unianimiter tantum ego Nibia per voluntate de ipsi filii mei, in cuius mundio
ego iaceo, et una cum illut ante presentia ipsius prefati iudici et alii testes, per
anch cartulam benumdedimus vobis Guiso filio quondam Maioni, qui Domnando
vocabat, et Petri, filio ipsius Guisoni, inclite ipse sortionis nostre de ipsa
rebus de ipsum locum Arce et da ipso locum Cappum et da ipsum locum da Nucellitum
qualiter apretiate fuerunt tote et inclite qualiter nobis pertinet abere a
partibus ipsius genitori nostro et michi pertinet inde quartam parte ab ipso viro
meus inclitum illut vobis pater et filio benudedimus tivi Guiso medietatem
et tivi predicto Petri alia medietatem cum omnia intro se abentibus omnibusque
suis pertinentiiis et cum vice de via sua, unde nullam inde nobis vel in
quabis partibus exinde rexibivit aut dicimus inde remanere sortione; set sicut
diximus totum et inclitum illut vobis benumdedimus ad securiter et firmiter
amodo et semper homni tempore vobis vestrisque heredibus illut eis abendum,
dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis sine
omni nostra, mater et filii, vel de nostris heredibus aut cuiquam hominibus
contrarietatem vel requisitione. Unde pro confirmanda et staviliscenda supradicta
nostra vinditione a presentis recepimus a vobis, pater et filius, septem
auri tari boni in omne deliberationem, sicut inter nobis combenit. Finitoque
172
vero pretium ipsum aput nos ea ratione de qua per bona eombenientia nos
qui super germani et Nibia guadiam vobis Guiso et Petri pater et filio dedimus.
Tantum ego Nibia per voluntate de ipsi mundoalt mei, et mediatore tibi posuimus
Iohannes Vissido, filium quondam Iaquinti Bissido, de locum Nucerie,
et per ipsa guadiam obligavimus nos et nostris heredibus amodo et semper
homni tempore antistandum et defensandum vobis vestrisque heredibus da omnes
homines homnique partibus, et si taliter omnia superscripta illut vobis vestrisque
heredibus non defensaberimusaut si nos vel nostrisque heredibus illut
vobis vestrisque heredibus non defensaberimus seu tollere aut contrare
quesierimus, tunc ante omnia questio et causatio nostra et de nostris heredibus
adversus vos et ves tris heredibus sint exinde tacita et vacua et,
sicut superius legitur, illut vobis defensaberimus. Quod si autem, sicut superius
legitur, per supradicto hordine illut vobis non adimpleberimus, vel si
aliquit inde remobere aut contrare quesierimus, per ipsa guadiam obligavimus
nos et nostris heredibus ad componere vobis vestrisque heredibus viginti auri
solidos constantinatos; nam si autem de exdietis rebus vobis vel a vestris heredibus
eausatio fuerit exurte et per vos ipsis inde volueritis esset tutorem et
defensore potestate et licentia abeatis in omnibus inde causare et fine facere
eum ista eartula et quale alia monimen et ratione que inde abere potueritis sicut
vultis; et quando nos vel nostris heredibus inde nobis quesieritis abere tutore
et defensores, semper illut vobis defensemus in supradicto ordine per supradicta
guadia et obligata pena. Et taliter aneh eartulam scribere rogavimus
te Iohannes notarium. Actum Nucerie.
+ Ego qui supra Petrus.
+ Ego Amatus.
+ Ego Iohannes.
Torna all'inizio