Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1001 » Pag 199 - 201

6.1001
199
201

199
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri guaimarii
glorioso principe, Et quarto anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi, et tertio
anno ducatus eius sirrenti, quam et primo anno suprascriptorum principatum et ducatum
domni gisolfi eximii principis et ducis filius eius, mense iunius, decima indictione. Memoratorium
factu a me leo diaconus ecclesie sancti massimi, eo quod ante presentiam domni
adelferi abbati, qui est unum de domini ipsius ecclesie sancti massimi, ibique adessent
subscripti testes, per demandationem ipsius domni abbati tradidi ad tenendum et laborandum
iohanni, qui dicitur grecum, filio leoni, et maraldi filio iohanni abitatori de rota, una
200
clusuria de terra cum arbustum pertinentem ecclesie sancti maximi, que esse bidetur in
locum rota ubi pulbiciano dicitur, quam ego in beneficium teneo a pars predicte ecclesie,
que est per finis et mensurie: de suptane latere, quod est a pars quasi orientis, fine bia
incipiente a termite qui fictum est inter ec rebus et terra cum castanietum pertinentem
de ecclesia sancte marie plebis rotense, et abiente per ipsa bia sunt inde per mensuria
passi octuaginta quinque et gubitum unum, Et quasi a pars occidentis fine ipsius ecclesie,
sicut termiti et media sepe discernit, et sicut coniungit in alia bia suprana que deducit
inter istut et alia rebus ipsius ecclesie, sunt inde passi septuaginta quadtuor iusta ipsa
sepe mensuratum, et per ipsa bia suprana mensurati passi triginta octo, qualiter deducit
ipsa bia in parte orientis, et ab ipsi triginta octo passi lassante ipsa bia et pergente per
fines ipsius ecclesie, sicut media sepe et termiti discernit, sunt inde passi quinquaginta
unum et palmum unum, sicut coniungit ad ipsa bia: da parte orientis priore fine, totum
mensuratum ad iusto passum omini. per istas fines et mensuras inclitum illut per largietate
ipsius domni abbati ipsorum iohanni et maraldi tradidimus tali ordine, ut amodo et
semper, natos nascendo, ad sua et de suis eredibus esse potestatis illut tenere et laborare,
fobee et omnis illorum utilitatis iusta ratione ibi facere. Et amodo et semper illis et
suis eredibus arbustum ipsum suo tempore de super et de supter laborare, potare, propaginare,
et, ubi meruerit, arbori et biti de bono bitineo ibidem plantare et surgere, et
sic per annum suo tempore illut laborare et operare, ut per omnem annum perfectum paread
laboratum et operatum, quatenus in melius proficiant et non dispereant. Et amodo
et semper per circoitum rebus ipsa cludere, et clusum et salbum illut abeant et faciant,
donec illut per annum ad bindemiandum benerit. Et per omnem annum per tempore de
bindemie ipsi iohannes et maraldus et suis eredibus faciant scire me vel pars predicte
ecclesie, ut ibi pergamus vel dirigamus missum nostrum., et illis et suis eredibus arbustum
ipsum suo tempore bindemiare et poma, quando meruerit, colligere et omnis
binum exinde et ipsa poma quando meruerit, ad domus ipsius maraldi tota omnis bindemia
ibi portare et ad palmentum suum totum ipso binum mecum et cum missum nostrum
et de partibus ipsius ecclesie dibidere per medietatem; nos vel pars predicte ecclesie tollamus
illut medietatem, et ipsi iohannes et maraldus et suis eredibus medietatem alio sic
ipsa poma medietatem. Et demus ei organeum da. binum, et illis et suis eredibus per
omnem annum organeum ipsum conciare et studiare bonum, sicut meruerit, et reponant
ipso organeum intus casa suaque maraldi, et ipso binum ibi mictere et salbum illut nobis
faciant, dum illut inde tollere fecerimus, apsque degeneratione et ingne. Et ubi ipso
binum inde tollere fecerimus, per omnes bices ipso organeum labare faciant et studiare,
201
sicut meruerit. Et per omnis annum deant mihi vel in partibus ipsius ecclesie unum parium
de pulli boni pro palmentateca. Et de quo amodo et semper in ipsa rebus seminaberit,
ibique ad area in ipsa rebus deant nobis terraticum vel in pars ipsius ecclesie sancti
massimi, sicut est consuetudo in ipso locum: missum nostrum vel de partibus predicte
ecclesie qui pro ipsa frudia recipiendum ibi direxerimus, illis autem ipso missum nutriemus
secundum eorum fuerit possibilitate; quam et tradidimus eorum una pecia de terra
cum quertietum pertinentem predicte ecclesie que est ibique coniuntum, quam ego in
beneficium retineo, que est per finis et mensuras: ab oriente fine ipsius ecclesie sancte
marie, plebis rotense, inde passi quadraginta: a pars occidentis fine ipsius ecclesie; et de
alie due partis fine ipsius ecclesie: ab ipsa pars occidentis abet passos quadraginta, ad iusto
passo omini mensuratum. Et ista terra cum quertietum illis et suis eredibus, nato nascente,
tenere et laborare, et quante sunt ipse quertie, ille cultare, sicut meruerit, et quante
grandi vel alio frudium ibi fecerit, tam de ipse glandi de ipso arbustum quam et ille
de ipso quertietum per annum colligere, et medietatem mihi vel in partibus ipsius ecclesie
deant, et medietatem illis inde sibi abeant, et de ipsa terra quod ibi seminaberit, deant
nobis annualiter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. Et quale tempore illis
vel suis eredibus ipsa tradictione tenere et laborare noluerit aut non potuerit, inclita
ipsa tradictione laborata, et operata, et cultata, et salba et per circoitum clusa remictant
in partibus ipsius ecclesie sancti massimi. Unde pro taliter per combenientia guadia
mihi ipse nominatus iohannes et maraldus dederunt, et mediatorem mihi posuerunt iaquintus
presbiter et abbas ipsius ecclesie sancte marie uius rotense; et per eadem guadia
obligavit se et suis eredibus, quod si taliter omnia suprascripta mihi vel in parte predicte
ecclesie non adimpleberint et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia componere obligaberunt
se ipsi iohannes et maraldus et suis eredibus mihi vel ad pars ipsius ecclesie sancti
massimi biginti auri solidos costantinianos, quod scripsi ego alderissi notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscribsi
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio