Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.986 » Pag 173 - 174

6.986
173
174

173
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri guaimari
gloriosi principis, et quarto anno principatus eius capue, et tertio anno ducatus eius amalfi
et sirentum, mense nobember, decima indictione. Memoratorium factum a me iohannes
filius quondam alfani de locum selecta, Ante presentia ursi abbati de ecclesia sancti mathei
de intus ec cibes pertinentia de eredes romoaldi castaldi tradidit mihi petrus presbiter
filius leoni de rebus predicte ecclesie quod abet in locum selecta, ubi a la congna dicitur,
quod ipsi petrus in beneficio retinet a parte predicte ecclesie, et est terra cum binea et arbustum
et est per finis et mensuria: a pars septemtrionis fine bia, inde passi centum octuaginta
sex: A pars orientis fine alia bia, inde passi centum septuaginta duo: A pars occidentis
fine alia bia, inde passi centum octuaginta nobem et gubitum, totum mensuratum ad iusto passum
omini; de ec vero rebus infra predicte finis et mensuria tradidit mihi ipse petrus de quantum
ibidem inde in beneficio retinet, sicut terminatum est inter ista tradictione et fine de
illut quod ad beneficio retinet infra predicte finis rigale presbiter a pars predicte ecclesie, tali
ordine illut mihi tradidit, Ut amodo et usque decem anni completi ego et meos eredes illut teneamus
nostre potestatis, et fobee et omnis nostre utilitatis ibi facere iusta rationem, et ipsa
vinea per omnis annum usque ipso constitutum abto tempore laborare, scalciare, propaginare,
impalare, legare, zappare, et, ubi meruerit, incannare et zappare, seu et ipso arbustum
per omnis annum abto tempore laborare de super et de subter, quale meruerit, et
illut propaginare et, ubi meruerit, arbores et bites de bono bitineo ibi pastenare, Ut proficiant
et non dispereant tota ipsa tradictione et, ubi meruerit, illut cludere et clusum salbum
illut abere, ut totum per omnis annum bonum paread laboratum et cultatum et salbum, et
per omnis annum usque ipso costitutum seminemus quale semente boluerimus; et si in ipsa
binea seminaberimus, demus inde illorum terraticum de sex modia unum et pro tempore
174
de aire faciamus illis scire, vel pars predicte ecclesie, ut ibi dirigat missum suum et nos
ipsi labori recolligere.... et illut tritulemus, et tertiam partem ibi illorum demus
de ipso arbustum, et per omnis annum pro tempore de bindemie scire, Ut ibi
dirigat missum suum, et nos ipsa tradictione abto tempore bindemiare ibique ad palmentum,
et medietatem ipsius..... et medietatem nobis abeamus sortionem illorum de
ipso binum nos illut reponamus in organea bona, que nobis dederit....... organea
bona siant conciata et studiata, et ipso binum salbum faciamus, dum illut ibi abuerit, absque
degeneratione et ingne, et ipsa organea cum ipso binum reponamus in casa que modo
ibi est, poma et insites indeque suo tempore illut colligamus, et ipse insites seccemus et
medietatem de ipse insites et de ipsa poma ei demus, missum illorum, dum ibi steterit per
ipso bino et per ipso terraticum recipiendum, nos eum notrire secundum nostra possibilitate,
et amodo usque quinque anni assignemus illorum ibi palmentum factum bonum, sibe lingnitio,
sibe frabitum ad ipso constitutum de ipsi decem anni inclita ipsa tradictione operata
et surta, qualiter supra legitur, et ipsa casa conciata, et ipsa organea, et ipso palmentum
remittamus ad eorum potestate. De qua per combenientia guadia mihi ipse petrus
dedi, et medietatorem mihi posuit malfreda faber filius (deest nomen); et per ipsa guadia obligavit
se ipse urso abbas et subcessores suos, ut amodo et usque ipso costitutum inclita ipsa
traditione defensare nobis cum bice de bia sua da omnis omines. Et si taliter omnia suprascripta
ipso abbas et subcessores suos nobis non adimpleberit et de suprascripta aliquid
contradixserint, per ipsa guadia per combenientia componere obligavit se nobis ipse abbas
et subcessores suos aurei solidi constantini, quod scripsi ego romoaldus notarius.
+ Ego ursus presbiter et abbas
+ Ego grimoaldus me subscripsi.
Torna all'inizio