|
240
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo secundo, et vicesimo quinto anno principatus domni
Landolfi gloriosus princeps et septimo anno principatus domni Paldolfi filii
eius, mense februario, prima indictione. Ideoque nos i sumus Iohannes et
Faraco, germani et filii Faraki, eo quod intus civitate Habellini ante nobiliorum
subscriptorum testium nos supranominati germani quam et ego mulier
nomine Maria, filia Cerestini et qui fuit uxor supradicti Faraki, declaramus
nos per nostra ratione pertinentem abere casa foras ipso muro uius civitatis
Abellini erga via illa puplica, que ire videtur per ipso carbonario uius civitatis
242
Habellini, et congruum nobis est illam donare Audoaldi filio Landi. Quapropter
nos superius dicti Iohannes et Faraco quam et ego mulier nomine Maria,
per consensu et volumtate ipsorum Iohanni et Faraki filii et mundoalt mei,
sicut nobis congruum esset videtur, vane etenim nostre volumtati et per anc
quoque videlicet cartula donavimus tibi exdicto Audoaldi ipsa casa, ud diximus,
sicut esset videtur infra ec finis: de una parte fine predicta via puplica;
de alia parte fine media trasenda cum proprio siricidio de ista casa; de alia
parte fine casa Petri filii Iohanni, sicut medio trabe et medio pariete decernit;
de alia parte fine andito comune cum propio siricidio de ista casa, et unde
ipse portionibus nostre de ipso andito tibi eique Audoaldi donavimus hab inde
qualiter badit in prioras fines. Infra omnes iamdictas finis, totam et integram
ipsa casa tibi eidem Audoaldi donavimus, una cum inferius et superiusque,
quomodo clausa et cooperta et edificata est, et cum rigie sue et cum omnibusque
suis pertinentiis, at semper abendum et possidendum tu qui supra Audoaldus
quam et tuis heredibus, et faciendum exinde omnia quodcumque volueritis
sine contradictionem nostraque Iohanni et Faraki et Marie et de nostris heredibus,
aut sine cuiuscumque requisitionem. Unde pro cuncta nostra donatione
confirmandum atque constabiliscendum, continuo recepimus exinde iusta legem
a te predicto Audoaldus launegilt mantellum unum et denarii voni numero
hoctuaginta duo, que inter nobis combenit; finita est ipsa nostra donatio.
Et unde obligamus nos supranominati Iohannes et Faraco et ego Maria, per
consensum et volumtate ipsorum predictorum Iohanni et Faraki filii et mundoalt
mei, et nostris hobligamus eredibus tibi eidem Audoaldi quam et at tuis
eredibus hobligamus nos integra predicta nostra donatione, quibus superius legitur,
hantistare et defendere nos vobis, secundum Langobardorum legem, hab
omnibus ominibus hab omnibusque partibus. Quod si taliter, ud dictum est, nos
et nostris heredibus illut vobis non defensaberimus, aut si nos ipsis per quolibet
ingenium inde vel exinde vobiscum causare aud contendere presumserimus,
243
ideo ante omnia decem solidi aurei constantinati voni nos prenominati
Iohannes et Faraco et ego Maria, per consensu et volumtate de ipsi filii et
mundoalt mei, et nostris heredibus tibi eidem Audoaldi et at tuis eredibus componere
hobligavimus et in antea per invitis illut vobis defensemus semper velut
prelegitur, per iamdictam penam hobligata, Quod taliter te Fusco harchisubdiaconum
et notarium scribere rogabimus in Abellino.
+ Ego Adelferi.
+ Ego Amatu.
| |