Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.653 » Pag 199 - 200

4.653
199
200

199
+ In nomine domini tricesimo primo anno domni paldolfi gloriosus princeps, et vicesimo
quinto anno principatus domni laldolfi filii eius, et primo anno principatus domni paldolfi
filii supradicti domni landolfi gloriosus princeps, mense aprilis, decima indictione. Ideoque
ego mauro filius sasso, qualiter ante nobiliorum subscriptorum testium, sicut michi
congruum est, bona etenim mea volumtatem et per eadem cartula canvio adque de presentem
canviabit tibi petri filio idem petri una casa mea quod abeo intus cibitatem abellini,
qui michi est pertinentes da bitulo filio petri ……. mulier nomine maria genitrici
ipsius bituli, et ipsa casa solarata esse videtur infra ec finis: de uno capite fine platea,
unde ire et redire debeatis ad ipsa casa cum vestris utilitatibus: de secunda parte fine
muro de casa petri subdiaconi et notarii filii genci: de tertia parte fine media trasendella
a casa mea mauri: de quarta parte fine casa mea mauri, quod tu petrus in canvium michi
dedisti, sicut cartula mea continet. infra omnes supradicte finis tota et integra in ipsa
casa solarata tibi petri in canvium dedit una cum solo et sedime suo, quomodo causa et
cooperta est, et cum siriciriis et guttis da ipsa trasendella et da ipsa platea cecidentes,
et cum trasita et exita sua per ipsa curte, cum vestris utilitatibus et cum omnibus suis
pertinentiis illos tibi in canvium dedit, at semper abendum et possidendum, et faciendum
exinde omnia, quomodo et qualiter volueritis, sine contradictione mea et de meis eredibus
aliqua requisitione; et pro anc mea vicariatione confirmandum et constabiliscendum continuo
recepit a te iuxta legem in canvium ipsa casa tua, sicut cartula mea continet: finita
est ipsa mea vicariatio, de quibus obligo me qui supra mauro adque eredes meos obligo
tibi petri tuoque eredibus obligamus nos, ut iamdicta casa, que prediximus, antistemus et
defensemus ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus secundum legem; et si illut vobis
non defensaberimus, aut si oc retornare aut remobere, seu tollere aut contrare, vel minuare
presunxerimus, ideo ante omnia questio et causatio nostra vacua et tacita sint, et viginti
solidi constantini ego et meos eredes tibi petri tuoque eredibus conponere obligamus, et
in antea per invitis semper taciti et contemtis maneamus, et ipsa casa per iamdicte finis
200
antistemus et defensemus ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus secundum legem
langnobardorum per supradicta pena obligata et faciatis tu supradictus petrus et tuos
eredes de predicta casa per iamdicte finis omnia, quomodo et qualiter volueritis, sine contradictione
mea mauri et de meis eredibus per supradicta pena obligata. veruntamen ipsa
casa, ut diximus, esse videtur infra ec finis et mensurie: da parte de ipsa platea sunt
pedes septe sommisse uno, et da parte da ipsa trasendella sunt pedes septe planta una,
et talis est ipse pedes, quantum ista cartula in capite abet latitudo. Quod te iaquintus
subdiaconus et notarius scribere rogabit in abellino mense et indictione feliciter.
+ ego berenardus
+ ego dauferi.
Torna all'inizio