Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.452 » Pag 132 - 134

5.452
132
134

132
+ URBANUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI DILECTO
IN CHRISTO FILIO GUARINO ABBATI VENERABILIS MONASTERII
SANCTI LAURENTII. QUOD IUXTA CIVITATEM AVERSANAM SITUM
EST EIUSQUE successoribus regulariter substituendis imperpetuum. Quia
superne dispositione providentie beati laurentii martiris monasterium cui tua
dilectio presidet. temporibus nostris de parvo ad magnum excrevit. et spiritualibus.
atque secularibus incrementis interius exteriusque provectum est.
nos divine pietatis adiutores et cooperatores esse optamus. Ipsi etenim fratres
ROMANE ecclesie tribulationibus et angustiis fideliter communicaverunt.
et dignum est ut romane ecclesie clypeo ab adversariis omnibus protegantur.
et tu quoque qui ipsi monasterio preesse dinosceris. sedis apostolice
gratiam. circa te et successores tuos ampliorem cognoscas. Tuis itaque fili
karissime in christo GUARINE tuorumque fratrum iustis postulationibus libenter
annuimus. et ipsum beati laurentii martiris monasterium quod iuris
beati Petri esse dinoscitur. apostolice sedis gremio specialiter confovendum
protegendumque suscipimus et apostolici privilegii robore communimus. Statuentes
ut quecumque predia possessiones. villas. oppida. cellas. ecclesias.
seu quecumque bona ex concessione pontificum. libertate principum. vel
oblatione fidelium adquisita. vestrum hodie monasterium possidet. seu quecumque
in futurum iuste poterit adipisci. firma tibi tuisque successoribus. et
illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem
133
monasterium temere perturbare. vel ei subditas possessiones auferre. vel ablata
retinere. minuere. vel temerariis vexationibus fatigare. sed omnia integra
conserventur. eorum pro quorum substentatione. ac gubernatione concessa
sunt. usibus omnimodis profutura. Missas autem publicas ab aliquo episcopo
in eodem monasterio celebrari. stationes fieri. processiones deduci. absque
abbatis vel fratrum voluntate omnimodis prohibemus. ne in servorum dei
recessibus. secularibus occasio prebeatur ulla conventibus. Decimas autem
propriorum laborum et operum. nullus ab eodem monasterio exigat. Nec
liceat alicui episcopo ipsum monasterium et cellas eius interdicere aut excommunicare.
Crisma. oleum sanctum. consecrationem altarium. sive basilicarum.
ordinationem monachorum sive clericorum monasterio pertinentium
qui ad sacros ordines promovendi. a quocumque malueritis catholico
episcopo suscipietis. qui nostra fultus auctoritate quod postulatur
indulgeat. Cappellanos vel clericos qui ipsi monasterio aut eius cellis deserviunt.
excommunicari vel ab officio suspendi. sive ad sinodum provocare.
ab aliquo episcopo prohibemus. Ad hec etiam pro speciali ipsius monasterii
dicione ad honorem ac reverentiam gloriosissimi martiris laurentii. cuius
ibidem relique sunt recondite. usum mitre ubilibet in celebrationibus divinorum.
anuli vero tantum in celebratione missarum precipuarum festivitatum
et consessu conciliorum tibi tuisque successoribus concedimus. Clericos
etiam sive laicos liberos et absolutos. qui conversationis caussa ad monasterium
vestrum. sive in vita. sive in morte venire voluerint. liceat vobis
vestrisque successoribus absque alicuius contradictione recipere. Vos itaque
filii in christo dilectissimi. oportet regularis discipline institutionibus operam
diligenter impendere. quatinus quanto a secularibus tumultibus liberiores
estis. tanto amplius placere deo totius mentis et anime virtutibus anheletis.
Sane si quis in crastinum archiepiscopus. aut episcopus. imperator aut rex.
princeps aut dux. comes aut vicecomes. iudex aut persona quilibet potens
vel impotens. huius nostri privilegii paginam sciens contra eam temere
venire temptaverit. secundo terciove commonitus si non satisfactione congrua
emendaverit. potestatis honorisque sui dignitate careat. reumque se divino
iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a Sacratissimo corpore
ac sanguine dei et domini redemptoris nostri ihesu christi alienus fiat. atque
134
in eterno examine districte ultionis subiaceat. Cunctis eidem loco ista servantibus
sit pax domini nostri ihesu christi. quatinus et hic fructum bone
actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant.
Amen. Amen. Amen.
Datum anagnie. per manus Iohannis. sancte Romane ecclesie diaconi
cardinalis. Indictione. XV Nonis Maji. Anno dominice incarnationis M.° XCII.°
Pontificatus autem domini URBANI pape Secundi V.°
Torna all'inizio