Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.943 » Pag 105 - 106

6.943
105
106

105
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii salernum
et primo anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi, principis, mense iunius,
sebtima indictione. ante me grimoaldus comes et iudex coniuncti sunt falco ballensi
filius quondam iohanni, qui dicitur sarraceno, et iohannes ballense filius amandi, et letus
filius petri, et machenolfus clericus filius risi cum domnus adelferius diaconus et archipresbiter,
qui est abbatem ecclesie sancti maximi, et ostedit eorum ipse abbatem; unum
brebem de tempore domni paldolfi et domni paldolfi, pater et filius principibus, qualiter
martinus presbiter et abbas eidem ecclesie una cum truppoaldus adbocatorem eius dederat
ad pastenandum arbustis nandi filio ursi, qui maino bocavit, et petri, qui leti bocavit,
filio leoni, et iohanni ballense filio ciceri de rebus pertinentem ipsius ecclesie de locum
sancto quirico, ubi areola vocatur, quod in eadem ecclesia offertum fuit per rottelmannus
filius ildeprandi per finis et mensurie, sicut ipso brebem continet scribtum per arechisi
notarius, ut illut pastenarent, et omni tempore illut tenerent et laborarent bonum secundum
testum de suprascripto brebem; et cum rebus ipsa non est laborata et inculta est et
deserta, pro taliter ipsi falco, et iohannes, et leti, et machenolfus clericus, qui sunt eredes
de qui suprascripta rebus ad laborandum compreenserunt per ipso brebem, cum ipsum
domnus abbatem et cum iohannes clericus, qui illut in beneficium tenet, exinde sunt coniuncti,
et debuerunt exinde componere in ipsa ecclesia, sicut suprascripto brebem continet,
pro taliter remiserunt inclita predicta rebus ad potestatem de ipsa ecclesia sancti maximi,
faciendum exinde pars ipsius ecclesie sancti maximi omnia quod boluerit; et per
combenientia ipsi nominati iohannes, et falco, et letus, et machenolfus clericus guadia dederunt
106
ipsius iohanni clerico pro partibus eiusdem ecclesie et se ipsis mediatore ei posuerunt;
et per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus, ut si aliquando tempore illis
vel suis eredibus cum pars ipsius ecclesie causare presumserit pro ipsa laboratione, qualiter
supradictum brebem continet, et aliquit de omnia suprascripta contradixerit, componere
obligavit se et suis eredibus in partibus ipsius ecclesie sancti maximi quinquaginta
auri solidos constantinos, et taliter scribere fecimus te dauferius notarius.
+Ego qui supra grimoalt comes et iudex.
Torna all'inizio