Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1191 » Pag 216 - 218

7.1191
216
218

216
MCXCI
A. D. 1054
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense februarius, septima indictione. Ego muscatus domini gratia abbatem ecclesie sancti
angeli et sancte sofie de intus anc salernitanam cibitatem, pertinente de eredes quondam
paldulfi comitis, mecum adesset adbocatorem eidem ecclesie, per combenientia ante idoneis
omines ad tenendum et laborandum tradidit iaquinto fllio manni de rebus pertinente
217
eidem ecclesie, que abet in locum caputaquis, ubi a la senareca dicitur, que est illut quod
eidem iaquinti tradidit terra cum pastino et est per fines et mensuras iusto passu ominis
mensurata, et ex omni parte est finis rebus eidem ecclesie: a parte meridie abet passos
quadraginta; ab occidente abet passos quinquaginta sicut revolvit, a septemtrione et passi
triginta duo; ab oriente et passi viginti sex. ec autem suprascripta pecia de terra per suprascripte
fines et mensurias ego ipsius iaquinti tradidit tali ordine, ut amodo et semper
natos nascentes ad sua et de suis heredibus sint potestatis illut tenendum, fobee et omnis
illorum utilitatis iusta rationem ibidem facere; simulque et potestatem abeant illis foras
ipsa mensuria in rebus ipsius ecclesie ibi coniuncta pastenare vinea et poma quantum
boluerit in suprascripto ordine, et casa ibi coniuncta foras ipse finis et mensuria ibidem
facere, et aberet semper ille et eius eredes ibi residere et abitare; et amodo et semper per
omnis annum abto tempore totum illud propaginare et pastenare poma ubi meruerit, et
vinea de bono bitineo ut in completi decem anni, ut amodo se compleant, abeant illis tota
ipsa tradictione nostra surta et operata vinea de bono bitineo, et ubi meruerit poma et
clusa ab inde in antea omni tempore illis illud laborare bonum de super et de subter sicut
meruerit, ut semper proficiant et non dispereant, et unde meruerit illis illud cludere et
semper clusum et salbum illud abere, ut per omnis annum bonum paread laboratum et
studiatum; et a quo binum inde exierit per omnis annum semper per tempore de vindemie
faciant illis nos scire, ut ibi dirigamus missum nostrum, et illis abto tempore ipsa
traditione vindemiare, ibique ad palmentum, et omnis poma que ibi fuerint, illis illam colligere
suo tempore, et de omnis binum et poma, quod de tota ipsa rebus exierit, deant
inde ad ipso missum da pars predicte ecclesie inclita quarta pars; relique tres sortes
inde sibi abeant, ipsa sortio nostra da ipso binum illis illud portare salbum usque
ad cellarium, quod pars predicte ecclesie abet in eodem loco, et mictant illas illud
in organea que ei assingaberimus, et per illis organea ipsa semper siant bona conciata
et studiata, et intus ipso cellario siant posita. ipso missum, dum pro ipso vino recipiendum
ibi steterit, illis cum notrire secundum illorum possibilitate, et quale tempore
ab ipsi decem anni in antea illis ipsa tradictione laborata et operata bona surta vinea,
et ubi meruerit poma cum illud quod ibi pastenaberit foras ipsa mensuria, sicut suprascriptum
est, totum bonum, surtum, sicut meruerit, remictant ad potestate mea, vel ad
pars predicte ecclesie faciendum inde quod boluerit, et licead illis inde exire cum omnis
illorum causa mobilia; et per combenientia ipse iaquintus guadiam mihi dedit et fideiussorem
michi posuit seipsum, et apice germano suo, et per ipsam guadiam obligavit se et
suos eredes, ut si sicut superius scriptum est, michi et ad pars predicte ecclesie non adimpleberint,
218
et suprascripta vel exinde remobere aut contradicere presumserint per ipsam
guadiam obligavit se ipse iaquintus et suos eredes componere et ad pars predicte
ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. quod scripsi ego romoaldus notarius.
+ Ego grimoaldus me subscripsi.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio