|
164
Cartula scripta per Iohanne notarium. In nomine domini
nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo
septimo et tricesimo quinto anno principatus domni Gisulfi,
mense maio quartadecima indictione. Ipse Ursus Atrianensis
qui dictus Grossu filius quondam Leonis venumdederat suprascripti
Iaquinti integram partem a parte orientis de terra
cum vinea et pomis et de alia pecia de terra in ipso locum Transboneia
ubi Maianu dicitur, quod ipsi Leo genitor predicti Ursi in
sorte compreenserat a Lupino germano suo et a Iohanne filio
suo et ipsam sortem quam ipse Urso ipsi Iaquinto venumdederat,
que est a parte orientis, erat per fines et mensuras: de capite
finis terra cum castanieto eorum comunem, quam ipse Urso
ipsi Iaquinto venumdederat sicut via discernebat et erant per ipsa
via passus viginti quattuor minus gubitis duobus; a parte
orientis finis illorum, inde passus triginta quattuor; de pede
finis illorum, inde passus viginti et inter ipsas sortes passus
triginta tres, ad faciendum inde ipse Iaquintus sicut ipsa cartula
continet quod voluerint, in qua ipse Sico comes et iudex subscriptus est.
| |