Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.27 » Pag 103 - 104

1.27
103
104

103
+ In nomine Domini. Anno tricesimo sexto principatus domni Landolfi
gloriosi principis et duodecimo anno principatus domni Paldolfi magni
principis filii eius, mense agusto, quinta indictione. Memoratorium factum a
me Urso, filio cuidam Martini, de hoc quod ante subscriptos testes coniunxi
me in vonam convenientiam cum Sichenolfus clerico et abbate, filio quoddam
Sicandi aurifici, et ideo bona sua voluntate per fustem dedi et tradidi michi ad
abendum et dominandum seu pro casa edificandum de ipsa terra sua dua applectora,
quod ipse pertinentem habet intus nobam Beneventi civitatem, propinquo
ipso muro huius nobe Beneventi civitatis, non multum longe ab ecclesia
vocabulo Sancte Tecle et est ex omni parte per hec finis: de de una parte fine
104
terra sua, que est a parte de ipsa cesterna sua; de secunda parte fine terra sua,
ubi modo casa edificata est; de tertia parte fine media strictola a parte de terra
sua, ubi similiter casa edificata est modum; de quarta parte fine terra sua, que
est a parte de ipsa casa sua fabritam solariatam et coniungit se in prioras fines.
Per hec vero finis dedi et tradidi illut michi cum via et andito suo; ea ratione ut
amodo et usque ad sedecim anni completi licead me et meis heredibus ipsa
terra sua per iamdictas finis tenere, dominare et fosse ibidem cabare et columne
ibidem figere et casa ibidem edificare de ligna mea, et licead me et meis
heredibus ibidem residere et abitare cum hominibus nostris et cum causa
nostra et omnem utilitatem nostra ibidem peragere, sicum in propria casa
nostra, et licead nos ad residendum dare, et ipse vel suis heredibus defendere
illut nobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus; tantum ego vel
meis heredibus debeamus inde ei dare censum amodo et usque in festibitate
sancti Simeoni unum miliarisi et viginti unum follari follari boni, et ab
inde in antea omni anno usque in predictum constitutum dare debeamus inde
ei in eodem festibitatem ana duos miliarisi et medium de follari boni, et ad completum
namque eodem constitutum liceaad nos inde disturbare ipsa casa,
et inde exire et arremire omnia causa nostra et ire ubi voluerimus sine contradictione
sua et de suis heredibus. Tantuem Sichenolfi clerico et ad suis heredibus
rit vendere, vendere debeamus illam eidm si ipsa lignamina, nobis congruum fuecum
iusto inde ab eis recipiente pretio, sicut per bonis hominibus fuerit appretiatum,
et non abeamus potestatem illut cuicumque alteri nec bendere nec donare
nec per quolivet titulum alienare; faciamus eum scire infra dies triginta
vice tertia, abentem spatium inter constitutum diebus decem, quod si illut emere
noluerit aut non potuerit, postquam taliter eis scire fecerimus, tunc
licead nos illut dare cui voluerimus sine contradictione sua et de suis heredibus.
Unde per bonam convenientiam guadiam michi dedit predictus Sichenolfus
clericus, filius supradicti Sicandi aurifici, et mediatorem michi posuit se ipsum
hoc tinore, ut si omnia, qualiter superius legitur, ipse vel suis heredibus
nobis non adinpleberint, aut si hoc remobere quesierint decem solidos cconstantinatos
ipse vel suis heredibus michi meisque heredibus componere obligavi,
et ea, que prelegitur, per invitis nobis adinpleret per eadem guadiam et
se ipsum mediatorem et obligata pena. Ego Andreas notarius interfui .
+ Ego Cennamus presbiter.
+ Ego Ioannes presbiter me subscripsi.
Torna all'inizio