Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.576 » Pag 46 - 48

6.576
46
48

46
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Jhesu Christi: Imperante
domino nostro Johannes porfirogenito magno Imperatore anno vicesimo
hoctabo: sed et alexium eius filium porfirogenito magno Imperatore anno primo:
die prima mensis decembrii indictione tertia decima neapoli: Certum est
me maraldo filio quondam iohanni de bitalianum habitator de loco qui vocatur
tertia parte foris flubeum: A presenti die promtissima voluntate. promitto
bobis domino iacobus venerabilis igumenus monasterii sanctorum
sergii et bachi qui nunc congregatum est in monasterio sanctorum theodori
et sebastiani qui appellatur casapicta situm in biridiarium vos autem
una cum cunctas vestra congregationes monachorum memorati sancti et venerabilis
vestri monasterii: propter integrum molinum vestrum iuris proprium
memorati sancti et venerabilis vestri monasterii positum vero in memorato
loco tertium ad illum flubeum vestrum qui est intus campora memorati vestri
monasterii qui ibidem sunt a parte meridiei et septentrionis in quo
habetis illa obedientia vestra memorati vestri monasterii: una cum tigurium
super se et cum ranula de ferrum et planulilla de ferrum et cum pictiora
de ferrum et cum omnem paraturia sua. qui est insimul proprium memorati
vestri monasterii et cum roticinum proprium memorati vestri monasterii
excepto quod ego ibidem da die presentis ponere et abere debeas mole
bone ad omni meo expendium. et introitas et anditas seu biis earum et
omnibusque sibi pertinentibus hoc autem memoratum integrum molinum
vestrum memorati vestri monasterii pertinentes cum omnibus eius pertinentibus
ut super legitur michi illos dedististis at detinendum hoc est amodo
et usque in venturi decem anni expleti: In eo enim tenore quatenus amodo
et usque in memoratu constitutu ut super legitur in mea meisque heredibus
sint potestatem illos tenendi et domminandi et ibidem custodiendi
die noctuque et illum conciandi ut melius potuerimus et per abta temporas
ipsu flubeum et cursoras usque et ille ripe eius. tiappare et mondare debeamus
de subtus et de super ad omni nostro expendium ut melius potuerimus
sine omni fraudem. et exinde cura et bigilantia habere debeamus
47
et omnia quodcumque dominus deus deus dederit de ipsa macenaturia. per
quobis modum inter nobis illut dibidere debeamus in quinque partis sine
omni fraudem. unde vos et posteris vestris et memorato vestro monasterio
unde tollere et abere debeatis partis tres. et ego et heredibus meis partis
due que sunt due quinte. et ipse tres partes vestre vos bobis inde illut at
ducere faciatis at vestrum expendium. et per omnem due hebdomade ego et
heredibus meis bobis vestrisque posteris in memoratu molinum vestrum macenare
debeamus de bictum vestrum quale bobis placuerit modia septem bonum
siccum asque omni fraudem et sine omnia data occansione et asque
omni ammaricatione: et per omnem bice quando memoratum bictum vestrum
macenaberimus tunc vos nobis dirigere debeatis panes duos monachile.
et binum hut iustum fuerit. fidantia vero que per omni annuo exinde
exiet hego et heredibus meis illut pargiare debeamus ad omni nostro expendio.
Verumtamen stetit inter nobis ut si vos et memorato vestro monasterio
necessum fuerit in adunatum macenare. tunc ego et heredibus meis
bobis vestrisque posteris et in memorato vestro monasterio macenare debeamus
de bictum vestrum qualiter bobis placuerit tres ebdomade et nos
exinde curam et bigiliantiam habere debeamus et tunc iterum dirigere debeatis
unum monachum vestrum et da ipse tres ebdomade pro nos macenare
debeamus. at cuyque nobis placuerit per ratiocinea de ipse due partes
mee de ipse tres ebdomade vestre: et omnia que ibidem accactare potuerimus
pro ipsa macenaturia de ipse partis sue esse de ipse tres ebdomade.
in nostra sint potestate faciendi que voluerimus. set in ipsa parte mea quandoque
pro bos macenaberimus iterum bobis vestrisque posteris. macenare
debeamus inter due ebdomade de memoratu bictu vestrum modia septem
asque omni ammaricatione: et omnia que in memoratum molinum vestrum
et in omnibus eius pertinentibus amodo et usque in memorato constitutu
ut super legitur at conciandum abuerit ego et heredibus meis illut facere
debeamus at nostrum expendium: Iterum et amodo et usque in memoratum
constitutum ut super legitur. vos et posteris vestris et memorato vestro
monasterio michi meisque heredibus illut defendere debeatis ab omnes
omines omnique personas. adimplentes nos bobis omnibus memoratis ut
super legitur et nullatenus presummetis vos et posteris vestris vel memorato
48
vestro monasterio michi meisque heredibus memoratum molinum vestrum
cum omnibus eius pertinentibus ut super legitur tollere vel nos exinde
iactare per nullum modum usque in memoratu constitutu ut super legitur
et nec nos bobis illut abrenuntiare per nullum modum non debeamus. complente
vero memoratum constitutum ut super legitur a tunc memoratum integrum
molinum vestrum cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnem
sua paraturia qualiter tunc fuerit conciatum in vestra vestrisque posteris
et de memorato vestro monasterio rebertant et sint potestatem. faciendi que
volueritis. excepto quod memorate mole que tunc inter nobis dibidere debeamus
per medietatem: ut continet alia similis chartula que vos michi
exinde odie fecistis. que aput me abeo. quia ita nobis stetit: Si autem
aliter fecerimus de is omnibus memoratis per quobis modum aut summissas
personas. tunc compono ego et heredibus meis bobis vestrisque posteris
memoratoque vestro monasterio auri solidos sexaginta bythianteos. et ec chartula
ut super legitur sit firma scripta per manus gregorius curialis per
memorata indictione + hoc signum + manus memorati maraldi ab eo rogatos
pro eum subscripsi +
+ Ego Johannes Curialis: testis subscripsi +
+ ego leo filius domini leoni testi subscripsi +
+ Ego milex scriniarius testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata
indictione +
Torna all'inizio