Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1132 » Pag 128 - 129

7.1132
128
129

128
MCXXXII
A. D. 1050
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et duodecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et octabo anno suprascriptorum
principatuum et ducatuum domni gisolfi filii eius eximii principis et ducis,
mense martius, tertia indictione. Propter dominum et anime remedium offero me ego mundus
presbiter filius quondam radicisi in ecclesia vocabulum sancti angeli, que sita est intus
129
rebus da loco ulmo fine caput aquis, et est ipsa rebus pertinente domni paldulfi illustrissimi
principis, et ibique una mecum offero inclita mea casa, quam retineo foras civitate
nova et, propinquo ad portam ……….. est conciata et fabrita ex omni parte
cum omnia sua pertinentia, et ipsa cisterna, et unum bovem, et unum psalterium, ut totum
inclitum, ut diximus, amodo et semper in ipsa ecclesia securo nomine permaneat.
Nam declaro ….... preterito tempore de omnibus aliis meis rebus et casis, et causis
mobilibus iudico atque dispono per firmum scriptum ubi declarat, ut quale una de ipse
filie mee sine heredibus defuncta fuerit, succedant ei in omni sua sortione ipse alie sue
sortis et illa …….. tote ipse filie mee defuncte fuerint, et heredes de illis non fuerint,
quantum de ipsis rebus et casis in illis diebus paruerint, totum se daret pro anime
nostre. Unde placet michi modo, ut si inminenter peccatis et de tote ipse filie mee post
illarum defunctionem heredem non paruerit, ut omnibus ipsis rebus et casis, quantum
exinde paruerit in illis diebus propter deum et remedium anime nostre, totum redeat in
predicta ecclesia, ubi de sicut diximus, modo me offero, at securo nomine ipsa ecclesia
illut semper habendum, dominandum, possidendum, et de omnia que modo et superius diximus.
faciendum quem ad pars iamdicte ecclesie placuerit, absque omni contrarietate
mea, vel de meos heredes, aut cuiqua hominibus. Et siat ibidem semper defensatum per
hunc scriptum et per heredes meos ab omnibus hominibus, ab omnique partibus cum introitu
et exitu et vice de viis suis, et cum omnibus suis pertinentiis. Unde pro omnia
que dicta est adimplendum, ante idoneis hominibus subscripti testes guadia ad guiselmari
vixcomes dedi; et mediatorem ei posui romoaldum cognatum meum et filium quondam
iaquinti. Et per ipsam guadiam etc. Sequitur consueta formula pro pactis non servatis.
Statuta mulcta octoginta solidorum auri Constantini. Et taliter scribere rogabimus pro
firma securitate te raidolfus diaconus et primicerius et notarius scriva eiusdem hecclesiae
+ Ego romoaldus subdiaconus
+ Ego guido subdiaconus et notarius.
Torna all'inizio