|
140
+ In nomine domini anno vicesimo primo principatus domni nostri guaimari glorioso
princeps, mense martius, septima indictione. Memoratorium factu a me guaiferi filio idem
guaiferi, eo quod ante subscripti testes ad tenendum et laborandum et pastenandum arbustum
tradidimus iohanni et stefani germani filii ursi fictiliario una pecia de terra, nostra
bacua que abeo in locum nuceria, ubi proprio ad campu arbustu dicitur, que est per ec finis
et mensuria: a pars orientis fine bia publica, et inde sunt passi sebtuaginta duo: a sebtemptrionis
fine nostra, sunt inde passi quatraginta quinque et medium: a pars occidentis fine
nostra, sicut fossatum discernit, et inde sunt passi septuaginta quadtuor: a meridie fine
nostra et de consortibus nostris et coniungente se in ipsa via priore fines, et inde sunt
passi triginta quinque et medium, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero predicta
pecia de terra per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut cum omnia intro
se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via, illut ipsorum germani
ad pastenandum arbustum tradidit. Unde pro taliter per vona comvenientia guadia
nobis ipsi germani dederunt et mediatores nobis posuerunt seipsi iohannes et stefanus; et
per ipsa guadia obligaberunt se suosque eredes tali ordine, ut amodo et usque duodecim
anni completi ad sua et de suis eredibus sint potestate eos tenendum, et dominandum, et
fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant, et totum eos pastenarent arbustum
de vono vitineo, et eos cultarent, sicut meruerit, et per circoitum illut cludant et clusum
abeant, sicut meruerit, et quantum vinum vel frugens et quicquit annualiter amodo et usque
decem anni completi ibidem fecerint, totum sue sint potestatis, et nullam sortionem inde nobis
dare preter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; ad completi autem ipsi
decem anni in antea usque duos anni completi, ut amodo se compleant ipsi duodecim anni,
quantum vinum ibidem fecerint, medium illut nobis vel ad nostris heredibus dare, et reliqua
medietatem illis sivi abere. ad completi autem ipsi duodecim anni illis autem vel suis
eredibus abeant in tota ipsa terra per iamdicte finis et mensurie arbustum factum, operatum,
et cultatum, et surtu, et clusu de super et de supter, lavoratum et cultatum, sicut de tantos
annos locus ipse meruerit, ut vene pareat factum; et iam in antea omni tempore natos
nascente, dum illis vel suis heredibus illut per ipse finis et mensurie tenere et laborare
boluerint, totum sue sint potestatis, eos tenendum, et dominandum, et fobee et omnis
141
sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant; et si boluerint ibidem residere et abitare, et
totum ipso arbustum abto tempore laborarent et cultarent de super et de subter, sicut locus
ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant, et per vindemie tempore faciant me
vel meis heredibus illis scire, ut dirigamus ibidem missum nostrum, et illis vel suis heredibus
totum ipso arbustum abto tempore vindemiarent, sicut meruerit, et totum ipso vinum
ibique ad palmentum illut inter nos dividamus per medium: ipso missum nostrum tollat
eos medietatem, et illis vel suis heredibus tollad reliqua medietatem, et ipsa nostra medietate
de ipso vinum illis vel suis eredibus illut adducere per isto planum de nucerie, ubi
repositum paruerit alio vinum nostrum, et conciarent nobis organeum da vinum quod
illorum adsignaberimus, et reponat illut in ipsum organeum; et dum ibidem steterit ipso
missum, illis eum notrire secundum sua possivilitatem, et darent ei palmenta, sicut meruerit;
et que amodo et semper ibi seminaberimus, deant inde nobis annualiter terraticum
secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea
ipsa traditione tenere et laborare non boluerint, inclita ipsa rebus lavorata et cultata et
clusa remittant ad nostra protestate, et liceat illis vel suis heredibus inde disturbare
ipso reditum quod ibidem factum abuerint, et excotere et omnis sua causa movilia, et ire
cum illut ubi boluerint, sine contrarietate nostra et de nostris eredibus; et si in supradicto
ordine ipsa rebus nobis non ammiserit, et de ac terra salernitana illis exierint pro
aliubi ad abitandum, aut si talem fecerit culpa, unde ad palatium cecidere debuerint, inclita
ipsa tradictione similiter redeant ad nostra vel de nostris eredibus potestate; et si
infra tres anni illis vel suis eredibus in ac terra fuerint rebersi ad abitandum et ebacuati
de ipsa culpa, inclita ipsa tradictione remittamus ad illorum potestate, ad tenendum illut
in suprascripta ratione; et si ipso annum, quando redierint, ipsa rebus laborata inbenerint,
liceat nos inde ipso annum ipso frudium tollere; et si infra ipsi tres anni in ac
terra illis non fuerint rebersi ad abitandum, faciamus nos vel nostris eredibus de ipsa rebus
omnia quod voluerimus, sine contrarietate illorum et de eorum eredes. quod si taliter
omnia, ut superius legitur, nobis nostrisque eredibus non adimpleverit et aliquit inde contradixerit,
tunc per ipsa guadia obligaberunt se suosque eredes ad componendum nobis nostrisque
eredibus triginta auri solidos constantinianos et omnia suprascripta per imvitis
nobis complire. Et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius qui interfui.
+ Ego arechisi notarius me subscripsi
+ Ego iohannes.
| |