Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.539 » Pag 4 - 4

4.539
4
4

4
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso
princeps, mense martius, quintadecima indictione. Memoratorium factum a me maio archidiaconus
et abbas ecclesie sancti maximi, qui sum de dominii ipsius ecclesie, eo quod
ante subscribti testes per vona combenientia tradidi iaquinti clerico filio gaudiosi inclite
terris campense et terris que sunt arbusta, vel ubicumque terris ad seminandum ipsa ecclesia
abet per tota fines de nucerie, da aqua que dicitur forma in subto, ubicumque de
rebus ipsius ecclesie inbentus dederit, cum proprie finis et vice de viis suis, scepto veneficia
quod in eodem loco tenunt presbiteri et clerici de ipsa ecclesia, et scebto vinum et
castaneis et alia fruttifera de arboribus quod ei non tradidit; ipso aliut, sicut diximus,
totum illut ei tradidit tali ordine, ut amodo et usque sex anni completi, totum illut sue
potestatis abeat ipse terris ordinandum et ad laborandum dare, qualiter ei placuerit; de
quantum est illut quod ego ad meam potestatem teneo, et quanta terratica, et areatica, et
serbitia, et excaticum de ipsis rebus, et de montaneis, et silbis de rebus ipsius ecclesie tollere
et abere potuerit, totum sue sint potestatis, et dividant illut in tres sortis: due sortis
exinde deant michi vel in partibus predicte ecclesie, et tertiam partem exinde sivi abeant,
faciendum quod boluerit, et ipse due sortis quod nobis exinde evenerit de ipso terraticum,
ille eos portare faciant ad cellarium ipsius ecclesie da parieti in subto; et quando
ego vel missum nostrum illuc perrexerimus, ibse iaquintus nobis notrire secundum eius
fuerit possivilitatem, et deant ad caballi nostri ordeum; et amodo et usque ipso constitutum
ipsa nostra tradictio defensemus ipsius iaquinti clerico da omnis homines. Unde in eo
ordine per vona combenientia guadia michi ipse iaquintus dedit, et mediatorem michi posuit
iaquintus diaconus predicte ecclesie filius quondam iohannis; et per ipsa guadia hobligavit
se, ut si omnia suprascripta nobis vel in partibus ipsius ecclesie non adimpleverit
et aliquit inde contradixerit, componere nobis vel ad partibus ipsius ecclesie biginti auri
solidos constantinos; verumtamen licentiam abeamus de suprascripta rebus vicariare et
ad pastenandum dare cui boluerimus. Et unc brebem scribsi ego dauferius notarius qui
interfui.
+ Ego ademari notarius me subscripsi
+ Ego iaquintus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio