Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.925 » Pag 83 - 84

6.925
83
84

83
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri guaimari, et primo anno
principatus domni iohanni eius filii, gloriosis principibus, mense ianuarius, sexta indictione.
memoratorium factu a me maurone liver omo filio iohanni, eo quod ande ydoneis hominibus
coniunctus sum cum petrus atrianense filio quondam sergi, propter quod iam preteritis
per firmum brebem in partionis hordine mihi traditum abuit ad pastenandum una pecia
de terra in locum transboneiam, ubi tegora dicitur, per as fines et mensuras: de una parte
fine medio ballone, inde sunt passi sedecim: ab oriente fine ipsius petri, abinde da, medio
ballone ipso saliente et coniuniente in via publica: a parte septemtrionis fine ipsa bia publica,
inde sunt passi alii sedecim: ab occidente similiter fine ipsius petri, qualiter se coniungit
ad medio ipso ballone, totum ad iusto passum omini mensuratum. Et, dum ego ipsa
terra per ipsa fines et mensuras vinea pastenavi et operavi, et constitutum completum abemus,
quod inter nos debemus illut dividere, congruum nobis est ipsa sorte nostra, quod est
medietas de ipsa pastenatione, ipsius petri vicariationis tradere, et ammittere, et recipere ab
eum una pecia de terra sua bacua in ipso locum trasboneia, ubi plagarie dicitur, qui est
per as fines et mensuras: a parte meridie erga bia publica que pergit ad mare, inde sunt
passi octuaginta: de pede quod est a pars orientis, fine ipsius petri, inde sunt passi quadraginta
duo: et a parte septemtrionis fine ipsius petri, sunt inde passi sexaginta quadtuor
et appiegad in capite quasi gaida; pecia ista de terra per iamdictas fines et mensuras,
pro quibus sorte mea de ipsa pastenatione etiam misi, ille mihi tradidit cum vice de
via ad cisterna illorum conmune per pede de ista rebus cum vasum, quem omo potet portare
in manibus vel in umero, aqua inde auriendum iusta rationem, et portandum ad ipsa
84
predicta rebus, que mihi modo tradidit, ad securiter et firmiter amodo et semper ego et mei
heredes illut habendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod voluerimus
sub ordine tingationis, sicut supter declarad. de qua per combenientiam guadia mihi
dedit ipse petrus et mediatorem mihi posuit landolfus filius quondam petri notari; et per
ipsa guadia obligavit se et suos eredes amodo et semper defensandum mihi meique heredibus
inclita ipsa pecia baciba per iamdictas fines et mensuras, que mihi modo tradidit,
cum vice de ipse bie a pars uxori sue et ab omnibus ominibus omnique partibus, et stetit,
ut amodo et usque tres anni completi tota predicta pastenatione teneamus nostre potestatis
et lavoremus illut annualiter bonum de super et de supter, sicut locus ipse meruerit; et per
vindemie, stante illum vel suos eredes, seu missum illorum, quem scire fecerimus, illut vindemiemus
et da palmentum procuremus et poma exinde colligamus suis temporibus, et de
omnis vinum et poma quam inde exierit, demus ibique illorum medietatem et nobis inde
abeamus reliqua medietate, et sortione illorum de ipso vinum reponamus per annum in
reditum nostrum indeque in organeum illorum quod ibi abet, qui per nos sit per annum
bonum conciatum et studiatum, et faciamus ipso vinum illorum salbum, donec illut inde
tollat absque degeneratione et ignem; et dum pro ipsa vindemia ibi steterit per annum
ille vel missum suum, nos illum nutriamus secundum nostra possivilitatem, et ad completi
ipsi tribus anni inclita ipsa pastenatione cultata, et studiata, et inpalata post vindemie recollecte
de ipso tertio anno remittamus ad potestatem ipsius petri cum organea sua, quod
ibi abuerit et pergat, ubi voluerimus, cum omnia nostra causa mobilia; et si reditum quod
ibi abemus, modo inde excosserimus et portaberimus ad ipsa pecia baciba, quod modo nobis
tradidit, tunc ipsa organea ipsius petri sub reditum copertum bonum et clusum stare faciamus;
et si aliquando ipsa pecia de terra, que modo nobis tradidit, daturam aut vindituram
abuerimus ipsius petri vel ad sui eredes, illut damus et vindamus ad iusto pretium
que iuste fuerit appretiatum, et faciamus illis inde scire pro illut emendum per tertio constitutum
usque dies triginta sex; et si per ipsa constituta noluerint illut emere et dare
inde nobis iusto valiente pretium, tunc post ipsa constituta liceat nos illut dare cui voluerimus;
nam si ante ipsa costituta, si cuicumque sine illorum licentia illut vel exinde
dederimus, sic ut de nostra potestate siat sustractum, sine pretium rebertad ad potestatem
illorum brebem meum quod abui de ipsa pastenatione ipsius petri ammissimus, faciendum
quod voluerit. quod si taliter etc. Sequitur consueta formula. Statuta mulcta
quinquaginta auri solidorum Constantini. quod scripsi ego myrandus notarius.
+ Ego ademari me subscripsi
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio