Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.768 » Pag 100 - 101

5.768
100
101

100
+ In nomine domini tricesimo octabo anno principatus domni landolfi gloriosus princeps,
et quartodecimo anno principatus domni paldolfi filii eius, mense aprelis, octaba indictione.
Memoratorium factum a me petrus filius idem petri, eo quod ante nobiliorum
subscriptorum testium coniunxi me in bona combenientia cum mauro filio cuidam bassi
propter illa monimina, quod inter nos ad commune abemus; et ideo ordine conbenientie
iuxta legem ego predictus petrus remisit adque commendabit eidem mauri ipsa iamdicta
monimen quod inter nos ad commune abemus, que sunt cartule duobus et tribus brebi;
una ex ipse cartule continebat, quomodo sadelfrit filius comprandi et guandelmari filius dominici
emerat ipsa rebus de loco baneo in primo anno principatus domni nostri ursi de
mense aprilis, per indictione nona, scripta ipsa cartula per raiemprandus notarius, et
aliut continebat in ipsa cartula; alia ipsa cartula continebat, quomodo sadelgrimus filius
guati et rodelgrimus filius domno lini benundederat sadelfrit omnibus rebus qui fuit tassiloni,
quod abuerat in ipso loco baneo, scripta ipsa cartula per nandelchisi notarius adque
subdiaconus in quarto anno principatus domni nostri atenolfi eximii principis, et secundo
anno principatus domni landolfi filii eius, de mense septembrio per indictione septima.
Insuper uno ex ipsi brebi continet, quomodo castelmanno, qui et cicere vocatur,
dederat ad pastinandum vinea ciceri filio iohanni lauretani, scriptum ipsum brebem per
gayderissi clericum adque notarium in anno tricesimo nono regnante domno constantino
magno imperatore, et anno tertiodecimo principatus domni landolfi et anno nono principatus
domni paldolfi filii eius, de mense aprelis per indictione decima. Alium brebem dibisionis
scriptum erat in anno nonodecimo principatus domni paldolfi et primo anno principatus
domni landolfi eximii principis, de mense ianuarius, quinta indictione, scriptum
est per gayderissi subdiaconus et notarius: simulque et unum alium brebem similiter dibisionis
est scriptum in anno vicesimo domni paldolfi gloriosus princeps, et secundo anno
principatus domni landolfi eximii principis, de mense september, per indictione sexta,
scriptum est per gayderissi subdiaconus et notarius, et de omnia, qualiter superius legitur,
ipse supradictus mauru per supradicta conbenientia bona sua boluntatem guadia michi
predictus petri dedit, et mediatorem inde michi posuit adelferi filius imetanci et mari
cognato suo ac filio quondam ademari in oc ordine, ut omni tempore quandocumque nobis
101
oporte et necesse fuerit michi predicto petri, vel ad meus heredes debeat ipse supradictus
mauro et suos heredes ipsa predicta monimina illa nobis daret salbam, ut non fiat
ipsa capsatam, set qualem illam nos ei dedimus, talem ipsa nobis remidtant, ut illam ad
legem ostendere possamus; et si de hec omnia, quomodo superius legitur, nobis nostrisque
heredibus ipse quam et suos heredes non adimpleberit, centum solidi aurei constantini
nobis et ad nostris heredibus, vel cui istum brebem in manu paruerit, componere se
obligabit, et cunta que prelegitur, complere nobis per invitis per supradicta guadia et
iamdicto mediatore et pena obligata. Ego gualfus archisubdiaconus et notarius oc brebe
scripsit et interfuit.
Torna all'inizio