Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1143 » Pag 141 - 145

7.1143
141
145

141
MCXLIII
A. D. 1050
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari, et duodecimo
anno ducatus eius amalfis, et undecimo anno ducatus eius sirrenti; et nono anno
principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense
iulius, tertia indictione. Ante me lando gastaldus, machenolfus et ademarius germani filii
quondam grimoaldi, et amatus nepotem illorum filius quondam petri, coniunti sunt cum
dauferius filius quondam iohannis, at faciendum inter se finem de una pecia de terra cum
arbustum et alia pomifera quod ipse dauferi paratam abet in locum floccanum, finibus
nucerie, da mari consortem ipsorum suprascripti thii et nepotes, filium quondam iaquinti.
Unde per meum iudicium inter se fuerunt guadiati super ipsa rebus pergere cum iudicem
et notarium, et iuxta legem illis inter se inde finem facere. Modo vero una cum illis super
ipsa suprascripta pecia de terra in ipso locum floccanum perreximus, et per ipsi suprascripti
thii et nepotes ipsa pecia de terra monstrata est: a parte occidentis monstraverunt
fine bia pubplica, inde passi undecim: a parte septemtrionis monstraberunt finem
illorum, inde passi sebtuaginta octo: a parte orientis fine de heredes maienandi, passi biginti
trex: a parte meridiei fine machenolfi filii quondam ursi, inde passi decem. Revolbente
in parte sebtemtrionis per finem ipsius dauferi passi quadtuor: Revolbente per ipsa
142
finem ipsius dauferi in parte occidentis, inde passi biginti octo: Iterum revolbente in parte
sebtemtrionis inde passi sex et medium; et inde revolbente in parte occidentis et coniungente
se in ipsa bia priore fines, inde abet passos quadraginta duo, totum at iuxto passum
omini est mensuratum. Cum autem suprascripta pecia de terra per iamdicte finis et mensurie
per ipsi machenolfus, et ademari, et amatus monstrata est, dixit ipse dauferi, ut tota et
integram suam exet pertinentem per firma cartula da parte ipsius mari filii ipsius iaquinti
et per ipsi machenolfus, et ademari, et amatus ostensa est una cartula dibisionis et per
ipsum dauferi ostensa est una cartula et unum brebem, et unum iudicatum, et manifestaberunt
se per partes, ut plus monimen ex oc non ostendere. In primis relegere feci ipsa cartula
dibisionis, quod ipsi suprascripti thii et nepotes ostederunt; ita continebat: In nomine domini,
undecimo anno principatus domni nostri iohannis, et sexto anno domni guaimari filii eius,
gloriosi principibus, mense martio, sebtima indictione: grimoaldus genitor ipsorum suprascripti
germani filii garofali ante presentia leoni iudici et subscripti testes, coniuntus fuit at vona
combenientia cum iaquintus cognato suo filio machenolfi, et dibiserunt inter se rebus, que
fuit ipsius machenolfi. Unde ipse grimoaldus per suis rationibus mediatorem debuit abere.
Unde in primis dibiserunt inter se una pecia de terra cum arbustis bitatis in locum campu
de are, unde ipse iaquintus comprehensit in sorte sua, in parte orientis coniuntum at fine
maienande, et ipsius grimoaldi tradiderat in parte occidentis at fine sancti quirici. Iterum dibiserunt
inter se aliam peciam in eodem loco at monte vocatam: ipse iaquintus conprehensit a
parte occidentis at fine ursi filii mari, et ipse grimoaldus conprehensit in parte orientis at
finem ipsius maienandi; et dibiserunt inter se alie due pecie: ipse iaquintus conprehensit
in sorte sua una pecia de terra in loco ubi tostacio dicitur a subtus mercatum propinquo
flubio saltera, ubi landoarius comes molinum abuit, et ipse grimoaldus conpreensit in sorte
sua una pecia in ipso loco tostacio, que coniunta est a parte occidentis at rebus monasterii
sancti laurentii. Iterum dibiserunt inter se aliam peciam in ipso loco floccanum,
ubi catamaurici dicitur: ipse iaquintus conpreensit in parte occidentis at fine mari filii
guisoni, et ipse grimoaldus conpreensit in parte orientis at finem ipsius maienandi. In simul
et dibiserunt inter se ipsa suprascripta pecia de terra in ipso loco floccanum, quod
superius per ipsi suprascripti thii et nepotes monstrata est: ipse iaquintus conprehensit
ipsa tota suprascripta pecia per iamdictas mensuras in parte meridiei, et ipse grimoaldus
conprehensit in parte sebtemtrionis coniuntum et fine de eredibus petri. Ista tota rebus
per medietatem illis inter se dibiserunt, et communiter inter se reserbaberunt terra cum
abellanieta, et castanieta, et quertieta, et silba in montibus quam et in planis, vel ubicumque
de rebus ipsius machenolfi inbentus fuerit, omni tempore illis et illorum eredibus
143
abeant per medietatem: ipse iaquintus medietatem, et ipse grimoaldus medietatem; tantum
non abeant potestatem de tota ipsa rebus, quod inter se dibiserunt, et de omnis alia
rebus ipsius machenolfi, ipse iaquintus et illius eredes non bendere nec donare, nec in
ecclesiis offerire, nec pars pigneris ponere, nec per nullis modis in quabis partibus alienare.
Preter tantum ipsius grimoaldi, vel at illius eredes illut deant at iuxto baliente
pretium, quod illut iuste fuerit abpretiatum: aliut continebat in ipsa cartula scripta per
petrus clericus et notarius, et roboratam per ipsum leo iudex et maraldus et alius maraldus
notarius. Prima cartula quod ipse dauferi ostedit, continet; bicesimo secundo anno
principatus domni nostri guaimari gloriosus princeps eius salerni, et secundo anno principatus
eius capue, et secundo anno ducatus illius amalfi, et primo anno ducatus eius sirrenti,
mense magius, octaba indictione; mari filius iaquinti vona sua voluntate ante petrus
iudice et ante alii testes benumdederat ipsius dauferii integra suprascripta pecia de terra
de ipsum locum floccanum, qualiter per ipsi suprascripti thii et nepotes monstrata est, et
receperat ab illut auri tari voni triginta, et aliut est continebat in ipsa cartula scripta
per trubpoaldum subdiaconum et notarium, et roboratam per ipsum petrus iudicem et
iohannes et mirandus. Ipsum brebem continet: bicesimo secundo anno principatus salerni
domni nostri guaimari, et secundo anno principatus eius capue et ducatus eius amalfis,
et primo anno ducatus eius sirrenti, glorioso principe, mense magius, octaba indictione.
Ipse dauferius fllius iohannis ante subscripti testes per combenientiam tradidit ipsius mari
filio iaquinti suprascriptam peciam de terra per iamdicte finis et mensuras, ut superius
legitur, de ipso locum floccanum, usque quindecim anni completi at lavorandum, sicut
ipsum brebem continet, qui scriptum per petrus protonotarius, et roboratum per iohannes
et guisenolfus. Ipsum iudicatum continet: In nomine domini bicesimo nono anno principatus
domni nostri guaimarii, et nono anno ducatus eius amalfi, et octabo anno ducatus
eius sirrenti, et sexto anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisolfi eius filii eximii
principis et ducis, mense agustus, quintadecima indictione; ante me ademari iudice
causabit dauferi filius quondam iohannis cum ademari filio quondam grimoaldi dicens ei,
ut ipse ademari per birtutem misisset caballum et vobi sui in rebus ipsius dauferi, quod
illut paratum abet in locum floccanum da mari consortes ipsius ademari filii quondam
iaquinti, et lavores, quod ibidem seminatum est, ab ipsum caballum et vobi totum illut
secasset et rabuisset: ipse ademari dixit, non fiat deus ut caballum et vobi sui in ipsa
rebus ipsius dauferi per birtutem ibi misisset, nec lavores inde secasset, set nexiente illut
ipsa sua animalia ibidem introisset. Unde ego qui supra iudicem inter eis iudicabi, et
utrisque illis guadiare feci, ut ipse dauferi pararet sancta dei evbangelia, et ipse ademari
144
iuret secundum legem cum parentibus suis sacramentales et dicat, ut ipsa animalia
per birtutem in suprascripta rebus ipsius dauferii non misisset, set nexiente illut ipsa animalia
ibidem introisset, et postea eidem dauferii ipsum damnum ipse ademari restauret,
sicut iuxtum fuerit. Unde inter se posuerunt mediatores: ipse ademari posuit mediatorem
ipsius dauferi gaido da casolla filium quondam petri, et ipse dauferi posuit mediatorem
ipsius ademarii mirandus filium quondam machenolfi, et pro parte ipsius dauferi scribere
precepi tibi petri protonotario. Ego qui supra ademari iudex. Cum autem suprascripte cartule
fuerunt lecte, dixit ipse ademari, ut ipsum iudicatum quod superius totum per ordinem
declaratum est, quod ipse dauferi ostedit, qui scriptum est per petrus protonotarius
in quo scriptum est ipse ademari iudex, falsum exet. Ipsum iudicatum dixit ipse dauferi
beracem exet, et secundum legem illut adberare poteret. Ego autem, sicut illis combenit,
inter eis iudicabi, et illos guadiare feci, ut ipse ademari pararet sancta dei evbangelia,
et ipse dauferi secundum legem per sacramentum at ipsa evbangelia adberaret; et ubi taliter
illut adberaberint, iam semper ille et suos eredes integra ipsa pecia de terra per
iamdicte finis et mensuras securiter et firmiter illut sibi abere, et faciant de ea quicquit
voluerint, absque omni contrarietatem ipsius ademari et de illius eredes. In die vero constitutum
per partes fuerunt parati ante me, et per ipsum ademari parata est sancta dei
evbangelia; set antequam inter illis ipsa sacramenta exet data, per colloquium nostrum
et aliorum bonorum ominibus orta est inter illis vona comvenientia, et ipse ademari volontarie
sue donabit ipsius dauferi ipsum sacramentum, qualiter illut ei persolbere debuit
per subscebtum launegiltum, et voluntarie sue ipse machenolfus, et ademari, et amatus
tota et integra suprascripta pecia de terra per iamdicte finis et mensurie, ut superius legitur,
qualiter superius monstraberunt ipsius dauferi, remiserunt at faciendum ille et suos
eredes quicquit voluerit, absque omni contrarietate illorum vel de illorum eredibus, et ab
omnibus ominibus pro illorum partibus. Similiter et ipse dauferi remisit et manifestabit
ipsorum suprascripti thii et nepotes da ista mensuria in foras in parte sebtemtrionis, qualiter
illis dominaturi sunt, usque at rebus de ipsa ereditate petri, ut nec ille nec suos
eredes cum ipsi machenolfus, et ademari, et amatus, nec cum illorum eredes exinde non causare,
set semper illis vel illorum eredibus securiter et firmiter illut sibi abere, et faciant
de ea quicquid voluerint, absque omni contrarietatem ipsius dauferi, vel de illius eredes,
et ab omnibus ominibus pro suis partibus. Et per combenientia ipsi machenolfus, et ademari,
et amatus guadia ipsius dauferi dederunt, et fideiuxorem ei posuerunt sesamus de
nucerie fllius quondam lidni; et per ipsa guadia obligaberunt se et illorum eredibus, quod
si taliter omnia suprascripta ipsius dauferi, vel at illius eredes non adimpleverint, et de
145
suprascripta pecia de terra per iamdicte fines et mensuras, ut superius legitur, causare
aut contradicere presumserint per qualibet modis, per ipsa guadia obligaberunt se et illorum
eredibus componere ipsius dauferi, vel at illius eredes, quinquaginta auri solidos
constantinos, et omnia suprascripta ei adimpleret. Dua iudicata inde scribere fecimus, ut
non siat transmutati: istum scriptum emisimus ipsorum machenolfi, et ademari, et amati,
et alium tale simile inde emisimus ipsius dauferi. Et pro parte ipsorum machenolfi et ademari
et amati oc scribere precepi tibi petri protonotario.
Torna all'inizio