Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.16 » Pag 55 - 59

1/1.16
55
59

55
In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno vicesimo quarto sed et romano et
christophoro eius filio magnis Imperatoribus anno undecimo die vicesima
septima mensis magii Indictione quinta neapoli: Horta est itaque intentio
inter nobis gregorio filio quidam domini iohanni et leone filio quidam
domini stephani magnifico. et gregorio filio quidam domini andree magnifico.
hoc est exadelfi germanis: et vos videlicet omnes heredes quidam domini
aligerni stroniulum: et heredes domini sergii: et domini iohanne veneravili
abbati presbytero pro vice domini basilii quidam stroniulum cuius vice vos
tenetis: de intentionem quem inter nobis habuimus de fundora et terris
posite in malitum: quas iam per merissi divise habemus: unde asserebat
pars nostra memoratis exadelfi germanis adversus vos dicendo quia per fortia
56
nobis tulerunt parentes vestris: pars autem vestra memoratis omnes heredes
memorato domino aligerno quidam stroniulo et heredes domini sergii: et
domino Iohanne abbate pro vice quidam memorati domini basili: respondet
adversus nos dicendo absit ut sit veritas quod parentes nostris vobis per fortia
tulirent memorata fundora et terris: et dum multum inter nobis intentio verteretur
iudicatum est inter nobis a domino Iohanne glorioso duce ut iurare
57
duas personas de vos memoratis heredes et dicere nobis per sacramentum quia
memorata fundora et terris que iam per merissi divise habemus que vos que . .
. . . . . . quadraginta annos absque fortia tenetis iusiurandum nobis et nos
58
. . . . . . exinde securitatem: quod et factum est et ecce in presentis suscepimus
a vobis memoratum sacramentum et definivimus de memorata fundora
et terris vobis cum in omnibus: et amodo et semper neque a nobis memoratis
exadelfi germanis neque a nostris heredibus neque a nobis personis sumissam
nullo tempore numquam exinde habeatis quacumque requisitionem
aut calumnias neque vos memoratis omnes heredes quidam domino aligerni
stroniuli et heredes quidam domini sergii et domino iohanne abbati pro
vice quidam domini basilii neque vestris heredibus seu posteris per nullum
modum in perpetuum: insuper ego memoratus gregorius et heredes meis
vobis vestrisque heredibus seu posteris vestris desuper tollere promitto
germanos meis et heredes quidam domini gregorii havii mei: et nos memoratus
leo et gregorius iterum . . . . promittimus desuper nos et heredes
nostris omnes germanos nostris: et heredes quidam . . . . . . . . nostri: quia
sic inter nobis stetit: quod si et quotiescumque tempore sive nos vel heredes
nostris contra hanc chartulam securitatis definitionis venire presumserimus et
ea irrita vel bacua facere temtaverimus per quobis modum aut sumissam
personam tunc componimus nos qui supra exadelfi germanis et heredes nostris:
vobis qui supra omnes heredes memorato domino aligerno: et heredes
domini sergii quidam et domino Iohanne abbate pro vice quidam domini
basilii et at heredes vestris seu at posteris vestris poene nomine auri
libra una bytiantea: et hec securitas ut super legitur sit firma: scripta
per manum leone curialis scribere rogaverunt per memorata quinta indictione
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . similiter . . .
59
. . . . . . . . similiter.
Hoc signum manus memorati leoni et gregorii qui omnia memorata
consensierunt ego qui memoratos hab ei rogatus pro ei subscripsi.
[.............................................................................................]
[........................................] +
+ [.....................................................] . . . . . . . similiter testes.
+ [.............................................................] . . . . . iterum et testes
+ Ego Leo curialis qui memoratos post subscriptionem testium complevi
et absolvi die et indictione memorata quinta.
Torna all'inizio