|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et septimo anno
 principatus domni guaimarii eius filio gloriosi princibus, mense aprelis octaba indictione.
 memoratorium factum a me dumnellus presbiter et abbas hecclesie sancte marie pertinente
 supradicti domni principi intus hanc salernitanam cibitatem inter muro et muricino, una cum
 eum adexet teudericus advocatorem meum, eo quod ante presentia hadenolfi iudicis et alii
 
 subscripti testes per vona combenientia guadia mihi dederunt madi filius iohanni ...
 petrus filius amandi et amandus filius petri bice sue et de omnes sortifices suos, et mediatorem
 nobis posuerunt falco clericus filius iohanni; et per ipsa guadia obligaverunt se et suis
 eredibus, ubi nos vel pars ipsius ecclesie scire fecerimus illis, tunc plicarent se illis et
 uniter faciamus socie ... que communiter abemus in lauritum da flubio
 de cerra usque ribus altum, et pro parte ... inde faciamus et sicut
 per partes ibidem sortiones legibus abemus, sic per partes exinde portiones compreendamus
 et inter nos sortis ipse tradamus cum penis obligate iusta consuetudo istius cibitatis. quod
 si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut contrare, et talia nobis vel in
 pars ipsius ecclesie non adimpleverit, tunc per ipsa guadia componere obligaverunt se et suis
 eredibus nobis vel in pars ipsius ecclesie decem auri solidos costantinianos, et omnia suprascripta
 per invitis ad pars predicte ecclesie adimplerent. Et hunc brebem scripsi ego iohannes
 notarius qui interfui.
 + ego qui supra adenolfus.
 |  |