Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.48 » Pag 184 - 187

1.48
184
187

184
+ In nomine Domini. Tricesimo primo anno principatus domni Paldolfi
excellentis simi principis et quarto anno principatus domni Landolfi
gloriosi principis filii eius, mense nobembrio, decima indictione. Memoratorium
factum a me Rodelpoto comite, filio Potoni comiti, de oc quod ante
nobiliorum et bonorum hominum, qui subter scripti sunt, tam pro parte
mea quam et pro pars et vice de totis ipsis meis germanis , coniunxi me in
bonam convenientiam cum mulier nomine Gaitelgrima comitissa, filia quoddam
Alfani comiti et que est uxor Ademari comiti, filii Magenolfi comiti,
ipsa quoque mulier secum abentem eodem Ademari comite virum et mundoalt
suum. Et continuo fecimus inter nos dibisiones, iuxta nostram voluntatem
et velut inter nobis convenientia fuit, de ipsa rebus nostra, que
est vinea et terra quod pertinentem abemus foras hanc Beneveuti civitatem
trans flubio Seretella, ubi ad Plesco de Calcara dicitur; et quibus eadem rebus
usque modo inter nos ad communem abuimus. Et ideo convenientibus
inter nobis statim bona sua voluntate ipsa iamdicta Gaitelgrima comitissa,
186
cum consensu et voluntatem eiusdem viri et mundoalt sui, per fustem
dedit et tradidit michi in sortem de predicta rebus omnino abendum
et possidendum ego et meis heredibus per hec finis et mensuras: de subtus
vero quod est a pede, fine via qui discernit quasi antiqua et est ista via qui
discernit quasi antiqua desuper et propinquo ipso plesco maiore qui dicitur
de Calcara et vadit hec via inter hec sorte mea et alia rebus que est
propria eiusdem Gaitelgrime comitisse, inde abet hec sorte mea per mensura
in latitudinem passi quinquaginta et unum; de uno latere sicut de loco in loco
termini sunt positi inter hec sorte mea ex eadem rebus et ipsa sorte ipsius Gaitelgrime
comitis se ex predicta rebus inde ei a me in sortem venit, sicut in
ipso suo brebe de ipsa dibisione legitur, et ascendit et vadit usque in una alia
via antiqua de capite que est in parte de Plancella; desuper vero, quod est a
capite, fine eadem via antiqua, inde abet hec sorte mea per mensura in latitudinem
passi centum triginta et duo; de alio latere fine rebus, quibus modo tenere
videntur filii Dauferi comiti qui dicitur Capuano, usque ad ipsa fontana
commune fabrita, et ab eadem fontana iterum descendente per ipso aquaducto,
qui exiet de eadem fontana et sicut vadit et descendit per medio eodem
aquaducto inter hec sorte mea et rebus que est pertinentem eclesie Sanctorum
Apostolorum Filippi et Iacobi, et coniungit se in priora fines, et abet hec mea
sorte in uno loco super eadem via per mensura in latitudine per traversum, passi
quinquaginta et hocto, et in alio loco in supra abet hec sorte mea per mensura
in latitudinem per traversum passi nonaginta et septem, et in alio loco in
supra per trabersum habet per mensura in latitudinem passi centum et unum,
supra per trabersum habet per mensura in latitudinem passi centum et unum, et
in alio loco in supra per trabersum abet per mensura in latitudinem passi nonaginta
et quattuor, totum vero fuit mensuratum ad talem una pertica, qui abuit in
longitudinem duobus passi, et ipsa pertica cum quo fuit mensuratum abuit per
mensura in longitudinem pedes undecim et semisse unum et uncie tres, ad talem
pedem de manus hominum quantum ista cartula de istum brebe dibisionis
in capite lata esse videtur, et ipsum semisse et ipse uncie de ipsa manus
que prelegitur. Per hec vero finis et mensuras, que prelegitur, in integrum
illut michi in sortem dedit et tradidit, et exinde nec sibi neque ad suis heredibus
nec cuicumque alteri abendum nullam inde reserbavit; set totum et integrum,
sicut prelegitur, per supradictas finis et per iam dicta mensura, una
cum inferius et superius atque cum via et andito suo, omnibusque suis pertinentiis
pariterque cum portione de tota monimina ex eadem rebus pertinentes
et continentes, ad semper ego et meis heredibus illut abendum et possidendum,
et omnia quodcumque voluerimus exinde faciendum sine contradictione
eius et de eius heredibus, et sine cuiuscumque requisitione a parte
illorum; tantum reserbavimus inter nos et nostris heredibus amodo et semper
omni tempore ad communem abendum ipsa fontana fabri ta ex eodem loco, ita
187
ut ipsa iamdicta Gaitelgrima comitissa et suis heredibus et missi illorum
cum omnia sua utilitate abeant via et anditum per ista sorte mea pergendum
et regrediendum omni tempore ab ipsa sorte sua ex eadem rebus et usque
ad eadem fontana fabri ta commune, et de ipsa fontana omni tempore tanta
aqua aurire et tollere et portare debeant, quanta eorum oporte fuerint pro
omnibus suis utilitatibus et suis animaliis ibidem ad aquare debeant, et liceant
eis et missi illorum ibidem ad eadem fontana omnia sua iusta utilitate
agere, sicut et nos et missi nostri ibidem peragimus, sine contradictione nostra
et de nostris heredibus et sine cuiuscumque requisitione a parte nostra.
Et ego pro hoc dedi et tradidi ei in sortem reliqum ex predicta rebus
per ille finis et mensuras, sicut continet in ipso brebe eius de ipsa dibisione,
quibus a parte mea exinde aput se firmatum retinet, scriptum videlicet per
Carus clericum et notarium. Et unde bona sua voluntate obligavit se ipsa
iamdicta Gaitelgrima comitissa, cum consensu et voluntatem eiusdem viri et
mundoalt sui, quam et suis obligavit heredibus michi et ad meis heredibus tali
tenore, ut si aliquando tempore ipsa vel suis heredibus mecum aut cum meis
heredibus, per quacumque inbenta ratione causare aut contendere quesierint
de quantum michi in sortem dedit et tradidit per istum brebe dibisionis, velut
prelegitur, querendum exinde nobis aliquid tollere vel minuare aut contrare
seu de nostra illut subtraere proprietatem et dominationem, absque ipsa via
et anditum quod exinde abere debet ad eadem fontana, sicut dictum est, aut si
hoc qualitercumque remobere quesierint, centum solidos constantinatos tam
se ipsa mulier nomine Gaitelgrima comitissa, cum consensu et voluntatem eiusdem
viri et mundoalt sui, quam et suis heredibus michi meisque heredibus
penam componere obligavit. Et in antea omni tempore exinde adversus nos
per invitis tacitis permanerent per eadem obligata pena, et sortem istam, qualiter
prelegitur, omni tempore in antea nobis firma permaneat per supradicta
obligata pena. Ego hisdictus Carus clericus et notarius interfui. Actum Beneventi.
Feliciter.
+ Ego Andreas notarius me subscripsi.
+ Ego Anserius.
Torna all'inizio