Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.48 » Pag 133 - 134

10.48
133
134

133
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
octuber tertiadecima indictione. Nos Petrus clericus filius quondam
Amati et Gaita, vir et uxor, coram idoneis hominibus coniunti
sumus cum Amato clerico, ipse Amatus pro parte ecclesie Sancti
confessoris Nicolai, que constructa est subtus et prope castellum vetus
Caputaquis hubi proprie Casavetere dicitur, et ipsa ecclesia
cum omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus
pertinet domno Gregorio filio quondam domni Paldulfi
filii domni Guaimarii principis et, sicut nobis congruum fuit,
nostra voluntate, per anc cartulam, mercedis causa hoptulimus in
prefata ecclesia unum gencum, ea ratione ut semper sit in potestate
partium suprascripte ecclesie, et partes ipsius ecclesie licentiam
habeant de eo facere quod voluerint. necnon hobtulimus in
prefata ecclesia integras omnes res stabiles nobis quocumque modo
pertinentes sunt et fuerint intra cibitatem nobam Caputaquis
et foris per cunctas fines et vocabula et pertinentias Caputaquenses,
cum omnibus earum pertinentiis et cum muniminibus ex
ipsis rebus continentibus. ea ratione ut proprietas omnium ipsarum
rerum semper sit in potestate partium suprascripte ecclesie,
et partes ipsius ecclesie licentiam habeant de ea facere quod voluerint;
usumfructum vero earum abeamus nos suprascripti Petrus
et Gaita, vir et uxor, et liberi nostri masculi de legitimo coniugio.
et nos et liberi masculi legitimi qui ex nobis sunt et fuerint res ipsas
teneamus et utamur atque fruamur ut iustum fuerit, et de ipso
usufructu faciamus quod voluerimus, et nos et ipsi liberi nostri
134
semper sub dominio et defensione partium suprascripte ecclesie maneamus
quemammodum secundum consuetudinem istius terre liberi
homines sub aliorum dominio et defensione manere et esse videntur.
et omni anno in festibitate sancti Nicolai demus ad partes
suprascripte ecclesie censum tarenos bonos quattuor de moneta qualiter
illis diebus per anc terram iherit; defunctis vero nobis ambobus
et ipsis liberis nostris, ita ut nullus ex eis masculus de legitimo
coniugio supersit, tunc ipse ususfructus extinguatur et at suam proprietatem
redeat. set et si nos vel ipsi liberi nostri ex ac terra exierimus
in aliis partibus ad abitandum, tunc similiter ipse ususfructus
extinguatur et ad suam proprietatem redeat; tantum si intra octo
annos reversi fuerimus, ita ut sicut dictum est sub dominio et defensione
partium suprascripte ecclesie maneamus, rursus ipsarum
rerum ususfructus ad nostram potestatem in suprascripta ratione
revertatur et annualiter nos et ipsi liberi nostri iamdictos tarenos
demus sicut suprascriptum est. et per convenientiam nos iamdicti
vir et uxor, tamen ego Gaita secundum legem et consuetudinem
Romanorum, guadiam suprascripto Amato pro parte ipsius ecclesie
dedimus et fideiussorem pro ipsius ecclesie partibus ei posuimus
Ursus qui dicitur de Amatum filium quondam Iohannis, et
per ipsam guadiam obligavimus nos et nostros liberos et heredes
semper defendere partibus suprascripte ecclesie in iamdicta ratione
integrum illud quod in eadem ecclesia sicut suprascriptum est
optulimus ab omnibus hominibus, et tribuimus licentiam ut, quotiens
partes ipsius ecclesie voluerint, potestatem habeant illud per
se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est nos
et liberi et eredes nostri in partibus suprascripte ecclesie non
adimpleberimus et suprascriptas vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserimus, per convenientiam, per ipsam
guadiam obligavimus nos et nostros liberos et eredes componer
partibus suprascripte ecclesie quinquaginta auri solidos constantinatos.
ego supranominata Gaita omnia per memetipsa egi secundum
legem et consuetudinem Romanorum. inter duos virgulos legitur:
"sunt et fuerint". Et taliter te Maraldum clericum et
notarium scrivere rogabimus qui interfuisti. S.
+ Ego Petrus diaconus.
+ Ego Lotherius.
Torna all'inizio