Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.381 » Pag 332 - 333

2.381
332
333

232
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni, et domni guidoni eius
filio gloriosi principibus, mense ianuarius quartadecima indictione. memoratorium factu a me
petrus presbiter rector ecclesie sancti martini, qui dedicatum est ex illa pars flubio lirino pertinentem
de eredes guaimari comitis, eo quod ante subscripti testes volumtarie sue guadia mihi
dedi maurontus filius corbi, et mediatorem mihi posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligabit
so suosque eredes, ut amodo et usque tribus anni completi sue potestatis tenere una pecie de
terra baciba in locum campiliano infra hec finis: de una parte fine vinea ipsius ecclesie; et de
due partes fine rebus ipsius ecclesie, sicut sepi discernit; et de alio latere fine ipsius mauronti,
sicut termiti ficti sunt, qui a nos ei in sortionem obbenit; ideo tota ipsa terra per ipse finis
sue potestatis tenere et dominare, et fobee et sue utilitatis ibidem facere, et totum illut mihi pastenare
et facere cannietum bonum, et quante canne et frugium inde exierit, totum illut sibi
abere usque ipso constitutum. ad ipsi tribus anni completi inclita ipsa terra infra ipse finis
abeat cannietum factum, et operatum, et cultatum et clusum, sicut bonus cannietum meruerit
exe, et inclitum illut ipse mauronti et eius heredes remictas et retradant ad potestatem de
pars ipsius ecclesie, pro eo quod in ipsa dibisione sublassabit ei, quando ipsa rebus dibisimus
terra et cannietum coniuntum ad ipsa sua sortione. quod si aliquit de ec omnia suprascripta
233
quesierit remobere aut contrare et talia non adimpleberit in pars ipsius ecclesie, tunc
per ipsa guadia componere obligabit se suosque eredes mihi vel in pars ipsius ecclesie viginti
auri solidos costantinos, et apposuit nobis ad pignerandum omnis pignera sua, quod legitimo
et inlegitimo abet. quod scripsi ego radoaldus notarius.
+ ego guido
+ ego guaimari
+ ego teudericus me subscripsi.
Torna all'inizio