Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.492 » Pag 242 - 243

5.492
242
243

242
+ In nomine sanctae et individuae trinitatis ego iohannes voluntate dei
squillacinae sedis episcopus sanctorum patrum precedentium vestigia secutus.
facta eorum et decreta religiosa volo imitari. venerari. et pro posse meo
conservare inviolata. Monasterium igitur quod dicitur. Sancta Maria de turre.
cui preest venerabilis pater Bruno. lanuinus prior. liberum esse laudo. assero.
et confirmo. qua libertate a Rogerio comite est fundatum. a beato papa
Urbano donatum. ab antecessore meo beatae memoriae theodoro episcopo
confirmatum. Noverit ergo fidelis quisque et amator veritatis prefatum
monasterium. insuper locum illum qui arsafia dicitur de quo predictum monasterium
dotatum est. cum omnibus pertinentiis suis. et cum omnibus
hominibus tam de clero quam de populo quos ad presens supradictum monasterium
habet. vel in posterum habiturum est. de extraneis quoque
omnibus qui in potestate ipsius monasterii habitant. vel habitaturi sunt.
hac libertate donatum ut nec ego nec quilibet successorum meorum ullum
episcopale ius ibi habeat. absque communi spontanea voluntate fratrum predicti
monasterii. Consecrationes. ordinationes. crisma. caeterasque episcopalis
officii indigentias a quo potissimum voluerint episcopo consequantur. longe
vel prope. et non sit qui prohibeat. decime eorum ipsis sint. offensa subiectorum
et correctio ad eos respiciat. Haec quae diximus auctoritate et privilegio
antecessoris mei theodori natione greci confirmata sunt. Haec et nos
privilegio presenti et auctoritate quam a deo consecuti sumus testificamur.
confirmamus ut nec mihi ipsi quandoque aliter quod absit sapienti. vel
alicui successorum meorum haec violare liceat. Si quis igitur pertinaciter
hanc sententiam nostram veraciter prolatam. scriptam. signatamque in signum
stabilitatis ingenio vel potentia delere studuerit. deleatur et ipse de
libro viventium. assentientibus vero et defendentibus pax et vita cum vivente
et regnante in secula seculorum. Amen.
Datum est autem hoc privilegium. VII. Idus Maii. anno ab incarnatione
domini. M.XC.VIII. indictione VII. dominica post ascensionem domini
prima. Anno ordinationis domini iohannis episcopi squillacenorum primo.
presente domino henrico. neucastrensium pontifice.
243
+ Ego iohannes episcopus squillacensis. confirmando propria manu
subscripsi.
Ego henricus neocastrensis episcopus testis propria manu subscripsi.
Ego iohannes squillacensis. episcopi cappellanus huius rei testis
subscripsi.
Ego guillelmus diaconus huius rei testis sum.
Ego alfredus neocastrensis aecclesiae cantor huius rei testis sum.
Ego gisllaudus neocastrensis ecclesie canonicus hoc signum feci +
Ipso die quo in hanc cartulam nostrum sigillum impressimus: basilium
cussinellum supradictis nostris fratribus inrevocabiliter dedimus.
Torna all'inizio