|
313
+ In nomine domini octabo anno principatus domni nostri iohanni et tertio anno domni guaimarii
filio eius gloriosi principibus, mense martius quarta indictione. memoratorium factum a
me gaido filius quondam leoni, eo quod ante bonorum hominibus qui subterscripti sunt, dedit et
tradidi mihi domnus cennamus presbiter et abbas hecclesie sancti maximi, et una cum eum essent
landoari comes qui est unum de dominiis ipsius hecclesie, ad lavorandum et tenendum, et
dominandum et frugiandum una pecia de terra cum arbustis vitatis, quem ipsa iamdicta hecclesia
sancti maximi habet in locum nuceria propinquo hecclesia sancti petri et sancti benedicti
per hec finis: a pars occidentis fine de heredes herchemperti et petri: a pars meridie fine terra
domnica et fine terra sancti laurentii et fine terra domnica, quomodo ipse rebolte discernunt, et
fine de hominibus atrianensi: a pars orientis fine bia publica: a pars septemtrionis fine de heredes
benedicti et fine de heredes ermengardi, quomodo aliquantum rebolbit, et exiente usque ad
fine de heredes predicti erchemperti et petri qui est priore fine. unde pro taliter per bonam
convenientia et sua bona volumptate guadia mihi ipse domnus cennamus presbiter et abbas cum
ipso suo advocatore dederunt et mediatorem mihi posuerunt iohannes filius madelfrit tali ordine,
ut amodo et usque sex frugia recollecta, quod sunt sex vindemie, ipse domnus abbas et posteriores
suos et pars iamdicte hecclesie defensaret mihi qui supra gaidoni, vel ad meis heredibus
tota et inclita ipsa supradicta pecia de terra cum arbustis vitatis per supradicte finis cum vice
de via sua da omnis homines, et non eam nobis tollere aut contrare queras ante ipsum supradictum
constitutum. et nos autem vel nostris heredibus licentiam et potestatem abeamus in ipsa eadem
rebus fobee et omnis nostras utilitatem facere, et eos de super et de subter lavorare et cultare
suis temporibus, et ubi merueri, arbores et vites plantare et propaginare, ut bene paread lavoratum
et cultatum, et apto tempore suo eos vindemiemus, et per ipse vindemie faciamus scire
pars ipsius hecclesie eiusque rectoribus vel missos eorum et ad palmentum ipso vinum omnem
annum per medium dividamus cum ipsum dommus abbas et cum missos eorum, et ipsa sortionem
eorum de ipso vinum nos illos eorum portemus et reponamus in organeo eorum ad ipsa
turre de ipsi filii ruscinii et erchemperti. quod si etc. Pro multa: decem aurei solidi
constantiniani.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego qui supra landoari
314
+ ego leo
+ ego radoaldu.
| |