Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A44 » Pag 222 - 223

6.A44
222
223

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
A presenti die et tempore . . . . . . . . . . . . contradicente sed prone
voluntatis . . . . . . . . . . . concedo trado ac largeo tibi domino petro
magno uterino germano meo. hoc est inclita portione mea quantum habere
visus sum in cuncto territorio surrenti de intus vel foras . . . . . . . .
. . . . . . casalibus quamque hortua mobilibus rebus mobile vel immobile
seseque movens. seu et de portione mea quantum habere visus sum
in neapoli seu et quantum portio mihi obvenerit da domino petro magno
223
et domino Iohanne magno thiis nostris. hoc est de rebus et domibus eorum
sicut ipse dispositus eorum continet quod dominus Ioannes genitor eorum
continet. Ita suprascriptam portione mea de omnia suprascripta cuncto territorio
syrrenti et quantum in neapoli habere visus sum. seu et quantum
in suprascripto territorio neapoli a suprascriptis thiis mei mihi obbenerit
una cum introitibus suis et cum omnibus introcoherentiis eis
pertinentibus. ut cum dei benedictione in tua suprascripto domino petro
magno tuisque heredibus in perpetuis temporibus sint potestate habendi
tenendi cedendi vindendi dandi donandi commutandi ad tuos etiam heredes
dimittendi vel queque exinde facere aut disponere iudicareque volueritis
tu et heredes tui locis pensione salva dominica pensione semper
liberam habeatis potestatem et neque a me suprascripto gregorio magno neque
a meis heredibus vel a nobis personis summissis. nullo tempore quod
absit habeatis quacumque requisitione aut molestia neque tu suprascriptus
dominus petrus magnus germanus meus neque tui heredes per nullum
modum in perpetuum. Quod si quepiam persona parva vel magna extranea
vel de genere meo contra hanc chartam donationis mee ut super
legitur venire presumpserit aut eam evacuare voluerit habeat divinum
iudicium partem possidere cum Iuda traditore domini nostri ihesu christi
insuper componat persona illa tibi tuisque heredibus auri solidos libram
unam bitianteos Et hec chartula donationis mee ut super legitur firma permaneat
in perpetuum. Scriptum per sergium presbiterum et notarium ac primarium
per indictione suprascripta octaba. hoc signum + manus suprascripti
gregori magni quod ego suprascriptos ab eo rogatus pro eo subscripsi.
+ ego sergius filius domini petri rogatus a suprascriptis personis
testis subscripsi
+ ego Iohannes filius domini sergi rogatus a suprascriptis personis
testis subscripsi +
+ ego Iohannes filius domini petri rogatus a subscriptis personis
testis subscripsi.
+ ego sergius presbiter et notarius ac primarius complevi per indictione
suprascripta octaba. +
Torna all'inizio