Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.507 » Pag 71 - 72

3.507
71
72

71
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et nono anno
principatus domni nostri guaimari eius filio gloriosi principibus, mense iunius decima indictione.
Ante me petrus comes causabit dauferi iudex pro pars bice ecclesie sancte marie, quod
superius mangus princes a nobo fundamine construssit in rebus sua intus cibitatem salernitana
inter muro et muricino, cum dominicus filio quondam gualperti. et disiio filio quondam
adelmari, et maraldu filio quondam ciceri, dicendum eorum, ut malo ordine et sine ratione
introixe in rebus ipsius ecclesie, que fuit petri filii petri iudici, et modo est pertinentes ipsius
ecclesie in stricturie locum ubi cotrilano et caliano dicitur, et per aliis locis eodem finibus stricturiis
in montibus quam et in planis, et fobee ibidem fecisset et frudium inde tulisset. qui statim
ipsi nominati dominico. et disiio et maraldu responsum ei retdiderunt dicentes. quia per
ipsis locis plure rebus abere, set nescire de quale rebus cum eis causare. nos qui supra comes,
dum taliter illis respondente audivimus dicendum, ideo iusta legem iudicabit, et utrisque eis
guadiare fecit, ut pars partium plicaret se super eadem rebus cum iudicem et notarium, et cum
suis rationis et secundum legem inter se de ex eadem rebus inde finem facere; nunc autem, sicut
diximus, super eadem res perressimus, qui statim ipse dauferi iudex pro pars et bice ipsius
ecclesie monstrabit rebus ipsa ipsorum per finis in primis: de subter pede fine fluvio pecentino:
de uno latere fine ballone ... aqua decurrit, et de capite de ipso ballone
exiente per uno toru et saliente in bia eius, et per ipsa bia pergente in aqua que dicitur
aqua hargentia, et inde saliente usque in media serra: de super capite fine media ipsa
serra, et de alio latere descendente per una balle que discernit da sabucitu, et descendente in
ribus qui dicitur salprandi, et per ipso ribus descendente et coniungente in ipso flubio pecentino
qui est priore fine. cum autem monstrabit ipse dauferi iudex rebus ipsa ipsorum per
72
finis, tunc illis dixerunt, ut per parentes suos et per rationem illut tenere et dominare; unde
iterum inter eis iudicabit et utrisque illis guadiare feci, ut ipse dauferi iudice plicaret se
cum monimen et pars eidem ecclesie, et ipsi nominati dominico et desiio et maraldo cum suis
rationibus et secundum legem inter se de ex eadem rebus inde finem facere, unde per partes
mediatorem exinde posuerunt iohannes presbiter filius quondam leoni. et taliter pro parte
ipsius ecclesie oc scribere fecimus te petrus clericum et notarium, qui interfuisti.
+ ego qui supra petrus.
Torna all'inizio