Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1045 » Pag 271 - 272

6.1045
271
272

271
+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus salerni domni nostri guaimarii,
ut septimo anno eius capue, het sexto anno ducatus illius amalfi et sirrentum, et tertio
anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni nostri gisolfi eius filii, et tertio
anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense martius, tertiadecima indictione. Ideoque
nos y sumus petrus et iaquintus et grimoaldus germani filii quondam iohanni cassubania,
et ego mulier nomine gemma, que sum relicta supradicti iohanni, et qui sumus mater
et filii, clarefacimus, quoniam a pars ipsius predicti iohanni nobis est pertinentes abere
medietatem terra cum casa per circoitum fabrita, quod abemus intus castello firmamento
272
nucerie propinquo ecclesie sancti martini. Et Ideo, de sicut nobis congruum est, nostre
vone voluntatis commune consensum per anc cartulam ante presentia petri iudici.....
benumdedimus adque ad semper abendum confirmavimus tibi machenolfi filio quondam
machenolfi inclita medietate ipsa terra cum casa de intus ipso castello, qualiter illam
modo conciata et edificata est, et ipsa reliqua medietate ipsa terra cum casa, est pertinentes
petri lazzaru filio quondam petri qui est parentem nostrum; nam autem ipsa
medietate, sicut diximus, tivi nominato machenolfi integrum benumdedimus cum omnia
infra se abentibus omnibusque suis pertinentiis; que abet finis ipsa terra cum casa a pars
orientis fine... murum quod commune abemus cum eredes landoni: a pars septemtrionis
fine media platea: a pars occidentis fine media strectola; a meridie fine abalsami.
de suprascripta terra cum casa, qualiter circumdant, sicut diximus, nos predicti mater
et filii inclita medietate tivi qui supra machenolfus benumdedimus cum bice de ipsa media
strectola, et cum media ipsa platea, et cum medietatem ipso muro qui est a pars orientis,
et cum totum ipso murum qui est ab ipsa pars meridie, et cum sericidia in suo decurrentem,
et cum trasita et exita sua; unde de ipsa medietatem predicta terra cum casa
nec nobis qui supra germani, nec quarta de uxoribus nostre, nec ad nostris eredibus vel
in quavis partibus nullam exinde restitit nec dicimus inde remanere sortionem, set, sicut
dictum est, inclitum illut tivi nominato machenolfi venumdedimus, at securiter et firmiter
amodo et semper omni tempore tu tuique eredibus illut eos abendum, dominandum,
possidendum, omnia inde faciendum quod volueritis, absque omni nostra, qui supra mater
et filii, seu de ipse uxoribus nostre qui supra germani vel de nostris eredibus, aut a
quacumque ominibus contrarietate vel requisitionem. Et pro confirmanda et stabiliscenda
supradicta nostra vinditionem a presentis nos qui supra filii et mater in communiter recepimus
a te nominatus machenolfus emtorem nostrum statutum pretium, idest aurei tari
voni duodecim, sicut inter nos combenit in omnis deliveratione. Unde pro taliter per vona
conbenientia nos qui supra petrus, iaquintus, grimoaldus, et ego nominata gemma una
cum isti filii et qui sunt mundoalt mei et pro illorum bolumtate unaque cum illis guadia
tivi nominato machenolfo dedimus, et mediatore tivi posuimus nos ipsis; et per ipsa.
guadia etc. Sequitur consueta formula, statuta multa viginti auri solidorum constantinianorum.
Quam te henim truppoaldus clericus et notarius scribere rogavimus, actum nucerie.
+ Ego qui supra petrus.
+ Ego romoaldus.
Torna all'inizio