Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.89 » Pag 260 - 263

9.89
260
263

260
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab
incarnatione eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo
nono anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense aprili octaba indictione. Ante me Petrum
iudicem Alferada religiosa vestem induta, que non deget in
monasterio, filia quondam Ursi, que fuerat uxor cuiusdam
Romoaldi, et Iohannes clericus filius ipsorum Alferade et
Romoaldi et Maria uxor eius filia Iohannis coniuncti sunt
cum Sicenolfo genero et cognato illorum ac filio quondam
Amati et ostenderunt unam
cartulam scriptam per Iohannem notarium vicesimo
secundo anno principatus suprascripti domni principis,
mense ianuario secunda indictione. Qualiter
ante me Guaimarius comes filius quondam Guaimarii
comitis coniunctus fuerat cum ipso Iohanne clerico et
cum Romoaldo germano suo et ipse Guaimarius ostenderat
unam cartulam ... Cum autem suprascripta cartula
fuerat ostensa, dixerat ipse Guaimarius pertinere
sibi integram ipsam sortem quam ille et iamdictus Iohannes
germanus eius ut suprascriptum est in sortem
compreenserant; et sicut eidem Guaimario congruum
fuerat, sua voluntate, per ipsam cartulam venundederat
ipsis Iohanni clerico et Romoaldo germanis de suprascripta
sorte quam ille et iamdictus germanus eius
261
compreenserat, sicut suprascriptum est, integram ipsam
quartam sortem quam ipse Muscatus ex ipsa terra
cum casa fecerat per suprascriptas fines qualiter suprascripta
cartula continebat, videlicet: a parte meridiei
finis ipsa tertia sors sicut medium ipsum paries fabricatus
discernit, et a parte orientis finis ipsum anditum,
et a parte septemtrionis finis ipsa via que ducit
ad ipsam ecclesiam Sancti Maximi, et ab ipsa parte
occidentis finis aliorum sicut totus ipse paries fabricatus
istius sortis discernit, cum omnibus que intra
eandem sortem per iamdictas fines erant cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de ipsis curte et viis et
platea et cum integra vice illius de ipso andito et cum
iamdictis scala et trabibus et meniano sicut suprascriptum
est in ipso et super ipso andito, quantum ipsa
quarta sors ut dictum est erga ipsum anditum retinebat.
ea ratione ut semper integra ipsa venditio esset in potestate
ipsorum Iohannis clerici et Romoaldi et heredum
eorum, et illi et illorum heredes licentiam haberent
ex ea facere quod vellent, sicut ipsa cartula continet in
qua ego meam nomen descripseram.
Ostensa vero suprascripta cartula, dixerunt ipsi Alferada et
Iohannes clericus et Maria ex eo quod ipse Guaimarius ipsis
Iohanni clerico et Romoaldo sicut suprascripta cartula continet
venundederat, quartam partem pertinere ipsi Alferade et
de reliquis tribus partibus quartam partem pertinere ipsi Marie
et tres partes ipsi Iohanni clerico, et volebant illud
communiter venundare suprascripto Sicenolfo. et ipsa Alferada,
obserbans ea que in Langobardorum regum edicto
scripta sunt de muliere que res suas vendere voluerit, non
absconse sed in mea presentia duos parentes suos secum habens
me rogavit, dicens quod ipsam quartam partem suam
vendere vellet et ipsi parentes in ac venditione manus ponent
et ipsa se venditricem faciet; sic et ipse Iohannes filius et
262
mondoalt eius ei consentiet ut quod vendiderit stabile sit et
Iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribit;
similiter et ipsi vir et uxor obserbaverunt ea que in Romanorum
lege de huiusmodi venditione instituta sunt. et ideo,
sicut ipsis Alferade et Iohanni clerico et Marie congruum
fuit, bona illorum voluntate, per hanc cartulam, dum ipsa
Alferada secum habens ipsos parentes suos consentiente ei ipse
filius et mundoalt eius, venundederunt ipsi Sicenolfo totum
et integrum illud quod ipse Guaimarius suprascriptis germanis
venundederat sicut suprascripta cartula continet, cum omnibus
que intra illud sunt cunctisque suis pertinentiis et cum
vice illorum de ipsis curte et andito et cum iamdictis scala
et trabibus et meniano in ipsum et super ipsum anditum
quantum ipsa venditio ut dictum est erga ipsum anditum retinet
et cum suprascripta cartula et cum vice de ipsis platea
et via. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Sicenolfi
et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eo facere
quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis
ipsi venditores susceperunt ab ipso Sicenolfo statutum
pretium auri solidos sclifatos triginta et sex in omni deliberatione.
et per convenientiam ipsi Alferada et Iohannes clericus
et Maria guadiam ipsi Sicenolfo dederunt et fideiussorem
ei posuerunt Petrum filium quondam Iohannis Vallensis,
et per ipsam guadiam ipsi Alferada et Iohannes clericus et
Maria obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi
Sicenolfo et illius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum
est venundederunt ab omnibus hominibus; sic tamen
ut, quando ipse Sicenolfus et suos heredes ipsos venditores
et illorum heredes defensores de eo habere quesierint, dent
eis suprascriptam cartulam iusta ratione salvam habendam
diebus sexaginta, et per omnes vices illi et illorum heredes integrum
illud ipsi Sicenolfo et illius heredibus sicut suprascriptum
est defendant; et post completos ipsos dies per omnes
vices illi et illorum heredes cartulam ipsam salvam qualem
eis data fuerit ipsi Sicenolfo et eius heredibus reddant,
et tribuerunt ipsi Sicenolfo licentiam ut, quando ille et suos
263
heredes voluerint, potestatem habeant illud quod ei ut prelegitur
venundederunt per se defendere qualiter voluerint cum
omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et
si sicut superius scriptum est ipsi Alferada et Iohannes clericus
et Maria et illorum heredes ipsi Sicenolfo et illius heredibus
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Sicenolfo
et illius heredibus centum auri solidos constantinatos
et sicut suprascriptum est adimplere. verumtamen ut ipsi
venditores et illorum heredes non defendant ipsi Sicenolfo et
eius heredibus parietem meridianum suprascripte venditionis
nisi ab ipsis hominibus, qui pro illorum parte et dato quascumque
causationes ex eo ipsi Sicenolfo et eius heredibus
preposuerint. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio