Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.208 » Pag 267 - 268

1.208
267
268

267
+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,
mense ianuarii tertia indictione. Ideoque ego constantinus amalfitanus filius quondam mansoni
comitis declaratus sum ante subscripti testes, quia ante hos tempore predictus genitor meus per
cartula emtam habuit da rodelgrimus et da gualcari filii cumperti de locum nuceria una pecia
de terra cum arbustis ibidem in nuceria, ubi casolla dicitur, quam et in eadem presentia cartula
ipsa ostedi et relecta est. erat emissa anno quatragesimo octabo principatus domni guaimarii
principis et septimo anno principatus superii domni gisolfi filio eius, mense martius tertiadecima
indictione; et declarabat, qualiter ipsi nominati germani per finis et mensuria venumdederat
ipsius genitori meo ipsa prescripta pecia de terra in nominatum locum casolla per
as fines: de una parte fine sancte marie, in ipsa parte longitudo passi viginti octo; et de uno capite
fine de heredes mauroni, est latitudo passi quattuordecim, pedem unum, summisse unum: de
alio vero latere fine ipsorum vinditori est longitudo passi viginti sex: de alio quidem capite fine
similiter vinditori, est in ipsa parte latitudo passi decem et nobem, gubito unum. et ideo ego superius
constantinus bona mea voluntate per han cartula venundedi tibi iohanni filius qui supra
rodelgrimi ipsa supradicta pecia de terra per supradicte finis et mensuria, cum proprie finis et
vice de via sua et cum omnia infra se abentibus trasactibus nomine et affunditus, qualiter ipsa
cartula est continentem, eam tibi qui supra iohanni venundedi. et pro confirmandam et staviliscendam
anc mea vinditione, nunc a presentis recepimus a te qui supra iohannes emtorem
268
meum, statutum pretium idest aurei tari boni numerum decem in omnem deliverationem, de sicut
inter nobis convenit; quam et pro vestra et de vestris heredibus defensionem ad semper habendum
dedi tibi ipsa predicta cartula, qualiter nominatus genitor meus terra ipsa a predicto
genitore et barbane tuo emtam habuit. finitoque vero pretium apud me ea ratione, ut a presenti
die et im perpetuis temporibus tu qui supra iohannes quam et tuis heredibus predicta mea vinditione
in omnibus securiter et firmiter habere et possidere valeatis et faciatis, quod volueritis.
ex qua promisi et obligavi me qui supra constantinus et filiis meis et meis heredibus, ut eaque
predicta nostra vinditione nos vobis a partibus uxori mee et da omnis homines, cui per nos et
per supradictum genitorem meum datum aut obligatum exinde paruerit, antistare et defensare
promittimus. quod si minime potuerimus, aut si noluerimus eos defensare vobis da uxore mea et
da illis hominibus, cui per ipsum genitorem meum et per me datum aut obligatum paruerit, ante
omnia questio nostra sit vacua et inanis, et duplum supradictum pretium, quod sunt aurei tari
boni viginti, nos vobis componere promittimus, et per imvitis eadem terra nos vobis omni tempore
defensemus a partibus uxori mee et da omnis homines, cui per nos aut a predicto manso
genitorem meum datum aut obligatum paruerit. nam da ipso amato barbane tuo et da germano
tuo licentiam et potestatem habeatis omnia cum eis agere et perficere, sicut nos devuerimus ad
rebus ipsa vobis defensandum; et si da aliis hominibus exdicta terra vobis exinde fuerit exurte
causationis, in omnibus per vobis ipsi siatis exinde autores et defensores omni tempore. quam
te guisonem notarium scribere rogavi. actum nuceria.
+ ego petrus diaconus
+ ego maraldus subdiaconus et notarius me subscripsi
+ ego romoaldo
+ ego iochardus
+ ego ioannes.
Torna all'inizio