|
228
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filio
gloriosi principibus, mense ianuarius quartadecima indictione. memoratorium factu a nobis
mulier nomine blactu filia quondam rodelgardi clerici relicta ursi et sergi, qui sumus mater et
filia, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidimus ad tenendum et laborandum
sassi filio donoaldi de locum pasciano tota et inclita omnis rebus mea que mulieri de predicto
locum pasciano, quem mihi pertinet da ipsum rodelgardu clerico, qui sunt terris cum arbusta
et insiteta et castanieta et bacuum qui est tota rebus ipsa per ec finis et mensuria: a pars
meridie fine medio ballone, et sunt passi centum octuaginta: a parte occidentis fine nostra et de
consortibus nostris, inde passi centum biginti quadtuor: et de alia pars similiter fine nostra, et
inde sunt passi centum triginta duo et gubitum: a pars orientis fine sicut limite discernit, inde
sunt passi centum quadtuor; et da inde rebolbente in pars orientis rectum passi triginta, et da
inde abiente et rebolbente in pars meridie sicut medio poiu discernit, et coniungente in ballone
sunt passi soxaginta duo, et per ipso ballone abiente et exiente et coniungente in ipso priore
ballone sunt passi quinquaginta, totum mensuratum ad iusto passum omini. ea vero tota et inclita
ipsa rebus per ipse finis et mensuria, et de quantum extra ipsa mensuria ibique coniuntum
nobis pertinet, inclitum illut, sicut diximus, tibi tradidimus, ut usque completi amodo octo anni
ad tua et de tuis heredibus rebus ipsa vestre potestatis teneatis, et omnis vestra utilitate iusta
229
rationem ibidem facere, et salbum illut abeatis et suo tempore arbusta ipsa de super et de subter
laboretis, et de omnis binum quem inde exierit, detis nobis exinde medietatem, et de ipse castanee
similiter detis nobis exinde tertiam partem, et de tote ipse inserte . . .
detis nobis exinde medietatem; et de quod annualiter in tota rebus ipsa seminaberitis, detis
inde nobis terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. ad completo ipso constitutum
inclita rebus ipsa remittatis ad nostra potestate. unde per bona combenientia guadia nobis dedit
et mediatorem nobis posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligabit se suosque eredes, ut si taliter
suprascripta nobis nostrisque eredibus non adimpleberit et aliquit exinde contradixerit, per
ipsa guadia obligabit se ad componendum nobis decem auri solidos constantinos et, sicut dictum
est, nobis compliret. et hunc brebem scripsi ego ademarius notarius qui interfui.
+ ego amatus
+ ego ioannes.
| |