Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo Carte di Santa Flora e Lucilla n. 559 » Pag 494 - 495

Arch. Capit. Arezzo Carte di Santa Flora e Lucilla n. 559
494
495

366
|| In Dei nomine || Anno ab incarnatione Domini millesimo c. lxiii, Federico piissimo
imperatore regnante, mense setember, indictione xi. Cum Raignaldus archicancellarius
et legatus domni F(ederici) imperatoris in Aritium venisset, Amadeus abbas sanctarum
Flore et Lucillę cum fratribus proclamationem predicto archicancellario fecit contra filios
quondam Uguicionis Ugi filii Teuzi et maxime contra Ugonem clericum, eo quod ipse
iuraverat Caritati camerario scilicet suprascripti monasterii, quod venderet et daret ecclesie
sancte Flore et abbati quicquid pertinebat matri sue et sibi et fratribus et sororibus
de castello Fontiano et in tota curte eius, si tamen predictus camerarius daret ei xxx
libras in festivitate sancti Andree, et de his omnibus, idest castello predicto et curte eius,
p. 495
faceret cartam abbati sancte Flore ad sensum sapientis iamdicti monasterii. Hoc audito
domnus archicancellarius misit pro iamdictis fratribus, et auditis sub iuramento testibus,
cognovit verum esse quod abbas asseverabat. Tandem precepit Obizo iudici suo,
ut vice eius sententiam de hac re proferret iuxta ecclesiam sancti Angeli de Prato. Predictus
vero Obizo iudex, datis primo pignoribus pro pretio quod erat supra xxx libris,
quas prius acceperat, idest vigintiquinque libris, precepit suprascriptis fratribus per sacramentum
quo tenebantur domno cancellario et per fidelitatem quam iuraverunt domno
imperatori, ut ab ea hora, que erat quarta feria, idest nono die initii setember, usque in
diem dominicam proximam, facerent cartam tam omnes suprascripti fratres quam mater
eorum et sorores et uxores eorum suprascripto abbati Amadeo et sanctarum Flore
et Lucille monasterio ad sensum sapientis monasterii; et de cetero in nullo offendant,
neque per se, neque per alios monasterii suprascripti res vel homines, neque molestent
vel aliquam umquam proclamationem vel iniuriam faciant, set suprascriptam venditionem
ratam et firmam in perpetuum teneant. Hoc autem (actum) est in presentia filiorum
quondam Rolandini Pagani et Uguicionis de Tinioso et Raignaldi de Vicione et Guidi et
Carsidonii fratrum et Brigocii et Rodulfini fratris suprascripti abbatis et Blanci Paganucii
notanii, cui preceptum est, ut iret cum eis et cartam reciperet nomine monastenii
ab omnibus suprascriptis, idest matre et fratribus et sororibus et uxoribus eorum. In
presentia omnium suprascriptorum et Viviani iudicis iuraverunt suprascripti fratres
Ugo magister et Ildibrandinus et Farolfus, quod facerent cartam de omnibus suprascriptis
et ipsi et mater eorum et alii fratres et uxores eorum et sorores et viri eorum ad
sensum sapientis monasterii; et quod neque ipsi, neque mater eorum vel fratres vel
uxores vel sorores eorum dederent vel facerent aliquid quod possit nocere huic
venditioni et traditioni, et quod omni tempore suprascriptam cartam et venditionem
firmam tenerent. Hoc iniunctum est Viviano iudici ut hec omnia ad memoriam retinendam
scriberet et denotaret.
† Ego VIVIANUS iudex hec scripsi quia et mihi preceptum est, et omnia in presentia
mea facta sunt.
Torna all'inizio