Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.261 » Pag 63 - 64

2.261
63
64

63
+ In nomine domini dei salvatori ihesu cristi, die vicesima mensis agusti indictione duodecima,
amalfi, temporibus domni mansonis gloriosi ducis amalfi anno duodecimo. constat nos leone
filio gutti de domno blattu et erini relicta quondam iohanni de gutto et ursus genitrix et filii,
qui sumus cognati tius et nepus, a presenti die et tempore diffinivimus a vobis omnibus
hominibus de allola quam et de cercli de causationes et altercationes, quas vobiscum habuimus de
ipso castaneeto supra cetara positum, loco nominato carbonara, dicendo nos suprascripti leo et
erini, et ursus vobis suprascriptis cerclesi et allolesi, quia iste castanetus nostra causa est et fuit,
et chartulam exinde havemus, et vos iterum dicendo nequaquam non est veritas; set hodie per
annos multos nos et nostri parentes semper illud dominavimus et homines havemus, qui exinde
nobis et nostris genitoribus et avis proavis semper exinde rationem retdiderunt, et nobis altercantibus
at finem venire non potuimus. deinde perreximus exinde at iudicium superius domni
mansonis et iudicata sunt inter nos sacramenta, ut iurarent tria testimonia extranei, et dicerent
per ista dei misteria nos seminavimus ipsum montem et ipso castaneeto de carbonara et retdevamus
exinde rationem ad ipsos de allola et de cercli, et post ipsos iurarent duo ex vobis et firmarent
ipsa fines; statim atduxistis sergium de cunari de ponte primaro et sergio de leone de
sub via de pecara et dominicus de leone de maorona, qui dicebant per ista dei misteria omni
64
tempore, quando seminavimus ipsum suprascriptum montem, non exinde retdidimus rationem nisi
at cerclesi et allolesi. et ubi parati fuerant iurare at sanctum stefanum, donavimus eis ipsa sacramenta;
et dum perreximus iterum foras super ipsa terra cum ipsa evvangelia sancta, statim
iuravant sergius de muscho de allola et leo de maurone da circli, et dicebant per ista dei misteria
nos et nostri genitores omni tempore dominavimus ab ipso alipergo de ipsis sarraceni, quomodo
vadet ipsa via de septe arbori, quomodo ipse cruces vattivimus, et at limpidi per ipso
monte et puncti in ipso flumen de cetara, et deo auxiliante fecimus bonam finem: donavimus inter
nos ipsa sacramenta, et confirmavimus inter nos et vos et nostros vestrosque heredes, ut
omni tempore sit inter nos causa decisa et difinita in omnem deliverationem; et si quovis tempore
contra anc chartulam venire temtaverimus de gente in gente at quodlivet contrandum, aut
dominandum, aut de ipsas fines prevaricando, centum bytianteos componere promittimus, et per
invitis taceamus, et ec chartula sit firma in presentia testium leone filio iohannis caramarza,
lupino ranguso, sergio de leone de maorona comitissa, die et indictione suprascripta duodecima.
+ ego iohannes presbiter scriva scripsi
+ ego ursus scriva anc chartulam similem exemplavi per suprascripta indictione XII.
Torna all'inizio