|
273
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi
principis, mense ianuario, secunda indictione. Ante me iohannem iudicem mulier nomine mansa
filia quondam leonis apuliensis que fuit uxor quondam iohannis qui dictus fuit falceara et petrus
filius ipsorum manse et iohannis coniuncti sunt cum maraldo clerico et medico et abbas
ecclesie sancte semperque dei genitricis virginis marie que constructa est intus a deo conserbata
salernitana civitate intra muro et muricino pertinente ipsa ecclesia heredibus quondam domni
iohanni principis. Et per ipsis mansa et petrus hostensum est unum scriptum que talibus continebat:
In nomine domini, septimodecimo anno principatus suprascripti domni nostri gisulfi
gloriosi principis, mense martio, undecima indictione. memoratorium factum a me mulier nomine
mansa filia quondam leonis apuliense relicta quondam iohannis qui cognominato fuit
falceara coram subscriptos idoneos homines per convenientiam per voluntate petri et landone
filii mei cumque omnia que in ac cartula scripta vel scrivenda sunt, faciant, tenent et resident,
tradidit michi iohannes clericus et abbas ecclesie sancte marie et filius quondam agenolfi inclita
sortione sua de terra cum casa solarata de intus hanc salernitanam civitatem super et
propinquo ipse ecclesie, quod ante os annos ipse iohannes clericus et abbas da me et da ipsi
filii mei ipsam terram cum casa comparatam habui, que da parte occidentis et da parte meridiei
coniuncta est at plateas et qualiter tunc conciata et edificata est et qualiter usque nunc
illam tenui cum scala lignea posita in suprascriptam ipsam plateam da parte occidentis, taliter
illam michi modo tradidit. Tali tinore ut amodo et usque viginti et septem annos completi
at mea et de meis heredibus sint potestate, fobee et omnes nostre utilitatis ibi faciamus
iusta ratione, et ibi resideamus et abitemus et at residendum illut demus cui voluerimus,
et omnes pedes et seditura quod de ipsa traditione tollere et habere potuerimus usque ipsi
anni completi tum illut nobis habeamus. Tantum pro censum de ipsa traditione ego et meos
heredes per omnes annos usque ipsum constitutum completum demus ipsius iohanni clerico
et abbati et ad eius heredes de suprascripto mensurato octo aureos tarenos vonos ut per caput
et sine iuncta badant. Et quicquit in ipsa casa necessum fuerit conciandum vel coperiendum
usque ipsi anni ego et meos heredes faciamus illut conciare at omnem nostrum exspendium.
274
Completi vero ipsi viginti et septem anni, liceat me et meos heredes et homines quod ibi at
residendum miserimus inde exire cum omnes causa nostra movilia et ire ubi voluerimus, et
ipsa traditione clusa et cooperta cum regias et claves, qualiter modo conciata et edificata est,
ipsius iohanni clerici et abbati et eredibus suis atsignemus faciendum ex eo quod voluerit. Et
per convenientiam guadiam michi ipse iohannes clericus et abbas dedi et fideiussorem michi
posuit alfano clerico filio quondam ademarii et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
defensandum michi meique heredibus inclita suprascripta traditione cum vice de ipsis plateis
usque ipsi anni completi ab omnes homines in suprascripto tinore, et non querat illut nobis
tollere vel contrare usque ipsi anni completi. Et si taliter illut nobis non defensaberint et aliquit
de suprascriptis contradixerint, per ipsam guadiam et convenientiam obligavit se ipse iohannes
clericus et eredum suorum componere michi meique heredibus triginta auri solidos constantinos
et suprascripta adimplere, quod scripsi ego iohannes notarius. ego qui supra iohannes abbas.
ego ademarius notarius me subscripsi. ego iohannes notarius me subscripsi. Ut autem ipsum
scriptum fuit hostensum, ipse abbas dum idonei homines interessent, dedit ipsorum matri et
filiis triginta et sex auri tari voni de presenti moneta faciendum ex eis quod voluerit. Et ipsi
mater et filii propter hoc per convenientiam remiserunt ipsi maraldo clerico et abbati integrum
ipsum scriptum at faciendum de eo et de omnia quod continet ipse abbas et successores suos
et partes suprascripte ecclesie quod voluerint. Et per convenientiam ipsis mater et filii guadiam
Ipsi abbati dederunt et fideiussorem ei posuerunt alfanum filium quondam alfani comitis qui
dictus est sciliato. Et per ipsam traditionem obligaverunt se et eorum heredes, si sicut superius
scriptum est, ipsi abbati et successoribus suis et parti suprascripte ecclesie non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam componere obligaverunt se et eorum heredes ipsi abbati eiusque successori vel in
partes suprascripte ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. Suprascripta fecit ipsa
mansa per voluntate suprascripti petri filii et mundoalt suum. Et taliter tibi iohanni notario
scribere precepi.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
| |