|
327
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, Ursoni venerabili
abbati Sancti Benedicti siti in civitate Tarentina iuxta
portam Taraneam suisque successoribus, regulariter futuris
temporibus promotis, in perpetuum. Quotiens ea a nobis petuntur
quae a iustitiae ratione non discrepant, libenter debemus
annuere et concessionis atque confirmationis apostolicae
auctoritatis talibus petitionibus inpertiri suffragium; unde, inclinati
devotis precibus tuis, quibus miserationis nostrae clementiam
humiliter supplicasti quatinus prenominatum monasterium,
quod quidam Leucius in sua proprietate construxit
et ab eodem in ipsa hereditate filio adoptato, ut ipse dicis
et ut eius etiam scripta testantur, sub tutela apostolicae protectionis
susciperemus, quia postulatio iusta videtur, iamdictum
monasterium sub munimine apostolicae defensionis suscipimus
et confirmamus sibi quicquit nunc iuste habet vel iuste
deinceps acquisierit, tam immobilibus quam mobilibus, ecclesiis
scilicet, castellis, villis, terris vel vineis seu quibuslibet
possessionibus, ita ut non liceat cuiquam, magnae parvaeque
persone, prenominatum locum inquietare vel abbatem ibi
constituere, preter quem congregatio secundum regulam sancti
328
Benedicti elegerint, vel aliquid eorum quae sui iuris sunt
in aliud violenter transferre, salvo in omnibus huius sanctae
Romane Ecclesiae privilegio et matronalis Ecclesiae episcopii
et proprii episcopi iusta et canonica reverentia. sin vero illius
civitatis archiepiscopus gratis consecrationem ecclesiarum et ordinationem
clericorum noluerit impertiri, tunc liceat abbati vel
monachis predicti monasterii apud quemcumque
catholicum episcopum habere locum obtinendi hoc, ita tamen
ut debitus honor et reverentia predicte matronalis Ecclesiae
episcopii et sui episcopi in posterum non subtrahatur.
si quis autem temerario ausu huius nostri privilegii statutum
infregerit et admonitus non emendaverit, sciat se apostolicae
excommunicationis vinculo innodandum. at vero qui pio
intuitu custos et observator extiterit, perpetuae benedictionis
habundantia repleatur.
R BV
Datum Lateranis decimo kalendas aprilis p[er manu]s Petri
Sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbiteri cardinalis ac bibliothecarii.
Anno .X. pontificatus domni ALEXANDRI secundi papæ,
dominicæ autem incarnationis millesimo septuagesimo .I.
indicione .VIIII.
B
| |