Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1000 » Pag 198 - 199

6.1000
198
199

198
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri Guaimari
gloriosi principis, Et quarto anno principatus eius Capue et ducatus illius amalfi, et tertio
anno ducatus eius syrrenti, Et primo anno subscriptorum principatuum et ducatuum
domni gisulfi eximio princeps et dux filio eius, mense iunius, decima indictione. Ego iannacius
abbas ecclesie sancti grammatii, que sita est intus anc salernitanam civitatem, Ante
grimoaldus comes et iudex et aliis idoneis ominibus coniuntus sum cum alferius abbas ecclesie
sancti maximi propter aquam que decurrit ad valneum ipsius ecclesie sancti grammatii,
quam et emptam habet pars ipsius ecclesie sancti grammatii da constantinus filius
quondam leonis fagilla, ut per combenientia dare ego ad ipsum alferi abbate pro parte
ipsius ecclesie sancti maximi de ipsa aqua ad ipsa fistula unum iustum policarium manum
hominis, ut omni tempore decurrad ad ipsa ecclesia sancti et faciendum de ipsa
haqua pars ipsius ecclesie sancti maximi omnia quod voluerit. Et, sicut utrumque combenit,
ante predicto comes et iudex et ipsi ydoneis ominibus, statim recepi ab ipsum alferi
abbati viginti aurei tari boni faciendum quod voluero, et ego et successores meos, et pars
ipsius ecclesie sancti gramatii stetimus omni tempore dare ad pars ipsius ecclesie sancti
maximi ipsa aqua. de unum iusto pollicarium manum ominis ad ipsa fistula, et abinde
pars ipsius ecclesie sancti maximi portet ipsa aqua, quomodo voluerit, et faciat inde quod.
voluerit. Et obligo me meisque successores et pars ipsius ecclesie sancti gramatii semper
defensandum in pars ipsius ecclesie sancti maximi ipsa aqua hab omnibus ominibus omnique
partibus. Tantum, si parutus fuerit, ut per virtutem reipublice tulta fuerit de potestate
199
ipsius ecclesie sancti gramatii, non siat inde culpavilem pars ipsius ecclesie sancti gramatii.
Et si parutus fuerit ut ipsa aqua minuaberit per tempore, et per rationem sivi imputaret
pars ipsius ecclesie sancti maximi de ipsa aqua minuitatem, et non siad inde culpavilem in
pars ipsius ecclesie sancti maximi. Quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine
ego et meis successoribus et pars ipsius ecclesie sancti gramatii non adimpleberimus in
pars ipsius ecclesie sancti maximi, et aliquit inde remobere aut contradicere quesierimus pro
quacumque ingenio, ad compositione obligo me qui supra iannacius abbas meique successoribus
et pars ipsius ecclesie sancti gramatii ad componendum in pars ipsius ecclesie sancti
maximi centum auri solidos constantinianos. verumtamen hoc memoramus ego predictus
iannacius abbas, ut semper pars ipsius ecclesie sancti gramatii de ipsa aqua, qualiter supra
diximus, in pars ipsius ecclesie sancti maximi ad ipsa fistula intus in aquaria vetere
portandum illut, ubi voluerit et qualiter voluerit, per suprascripta obligata pena. De quibus
due cartule unius tenoris inde scripte sunt, ut in aliis modis transmutate non sit; ista
quod tivi predicto alferi abbati emisimus, et alia tale nostre potestatis retinemus, et taliter
per notitiam et demandationem ipsius grimoaldi comiti et iudici, ante cuius presentia
factum fuit, scripsi ego myrandus notarius. actu salerno.
+ Ego qui supra grimoalt comes et iudex
+ ego qui supra ioannacius abbas.
Torna all'inizio