|
153
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo sexto et tricesimo quarto anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
aprili tertiadecima indictione. In sacro Salernitano palatio coram
me Rottelgrimo comite et iudice Petrus filius quondam Petri comiti
et Cesarius filius quondam Dumnelli coniuncti sunt ad
faciendam inter se finem de causationibus quibus ipse Petrus dudum
coram me causaverat dicens quod ipse Cesarius malo hordine
introisset in res ipsi Petro pertinentibus foris hac civitate in loco ...
et pertinentiis ipsius loci et foveas ibidem fecisset et arbores
et vites ex eis abscidisset et sepes rupisset et palos inde sfixisset
et terminos antiquos ... et alios inde ostendisset et fructus ...
ipsas res eidem Petro contrasset. ipse Cesarius responderat in predicto
loco et ... haberi, set nescire de qualibus ipse Petrus cum
eo causaret. ego autem, sicut inter eos convenerat, iudicaveram
et illos invicem guadiare feceram ut cum iudice et notario ambo
pariter ad ipsas res pergerent et ipse Petrus ostenderet ipsi Cesario
ipsas res de quibus superius cum eo causaverat et per partes plicarent
se cum suis rationibus ... cum ipso Cesario sicut suprascriptum
est causaverat, et ipse Cesarius posuerat ipsi Petro fideiussorem
Vivum filium quondam Nikolay qui cognominatus est Rubru
et ipse Petrus fideiussorem ipsi Cesario posuerat Romoaldum
filium quondam Petri clerici et medici, et iam mecum et cum
notario pariter ipsi Petrus et Cesarius ad ipsas res perrexerunt et
... de quibus cum eo ut dictum est causaverat. nunc vero per
partes plicati cum suis rationibus ad finem inter se ut dictum
154
est faciendum coniuncti sunt, et quidem ipse Petrus ostendit cartulas
duas et unum iudicatum de supradictis causationibus, et ipse
Cesarius ostendit cartulam unam et alterum similem iudicatum de
suprascriptis causationibus, in quibus ambobus iudicatis ego meum
nomen propriis scripseram digitis, et per partes manifestaverunt
se plures cartulas ex hoc non ostendere. primum quidem legere feci
ipsas cartulas quas isdem Petrus ostendit. unam earum continentem:
... altera vero cartula divisionis de qua in hac suprascripta
cartula quam ipse Petrus ostendit declaratum est. deinde
legere feci ipsam cartulam quam ipse Cesarius ostendit, continebat:
... cum autem suprascripte cartule ostense ac lecte fuerunt,
plurimum illis inter se causantibus interrogavi ipsum Cesarium si illud
quod ei suprascripta Matrona per iamdictam cartulam quam
ostendit, que tota superius per hordinem declarata est, venumdederat
per se defendere vellet an non. ipse Cesarius respondit
illud per se defendere nolle, set defensores qui de eo per ipsam
cartulam defensores esse debent ipsi Petro in manum mittere velle.
ego autem, sicut inter ipsos Petrum et Cesarium convenit, iudicavi
et illos guadiare feci ut per partes plicarent se et ipse Cesarius
plicaret defensores qui ei de eo quod suprascripta Matrona
per iamdictam cartulam quam ostendit venumdederat defensores
esse debent et secundum legem illos ipsi Petro de eo in manum
mitteret; et ipse Cesarius posuit ipsi Petro fideiussorem Vivum
filium quondam Nikolay qui cognominatus est Rubru et
ipse Petrus fideiussorem ipsi Cesario posuit Ademarium comitem
filium quondam Landolfi comitis. quod autem superius disturbatum
est legitur: "defensores esse debent". Et taliter pro parte
ipsius Cesarii Iohannes notarius scripsit meo precepto. S.
+ Ego qui super Rottelgrimus comes et iudex. S.
| |