Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.44 » Pag 157 - 159

1/1.44
157
159

157
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino porfirogenito magno imperatore anno tricesimo
octabo Die quintadecima mensis martii indictione quarta neapoli. Certum
est me iohannem humilem monachum amalfitanum filium quidem Ieoni
amalfitani. per absolutione et subscriptione domini mei domini benedicti venerabilis
igumeni monasterii sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta situm in viridario ubi ego monachus esse videor. A presenti die
promtissima voluntate pro redemptionis anime mee et quidem marie coniugi
mee et quidem leoni parbuli fili mei. et pro dei ammore ut apud omnipotentem
dominum meritum bonum inbeniamus offero et trado. in infirmarium
ipsius dicti monasterii sanctorum theodori et sebastiani presentibus et futuris
in sempiternum. IDest integrum campum meum qui vocatur fusanum una
cum integra corrigia de terra mea que vocatur fossatellum ibidem coniuncta
posita vero in loco qui vocatur caucilione ad sanctum stephanum massa
atellana una cum arvoribus fructiferis vel infructiferis simul cum introitas
earum omnibusque eis generaliter pertinentibus. sicuti et quommodo mihi
obvenit per chartulam comparationis a nominato domino benedicto venerabili
igumeno et a cuncta eius congregatione monachorum ipsius dicti sancti
sui monasterii quam et ipsa chartula comparationi mee apud ipsum infirmario
remisi: Coherente sivi nominatum campum hab uno latere parte orientis
158
terra heredum domini iohannis quidem magnifici filio domini romani magnifici
simul et terra heredum domini cesarii filio domini gregorii quidem
prefecti. et ex alio latere parte hoccidentis terra hominibus inde ipsum de
sanctum stephanum. et de uno capite parte septemtrionis terra quidem domini
gregorii magnifici filio domini marini magnifici. ad vero alio capite
parte meridie terra heredum quidem domini tiberii medici et prefecti simul
et nominata corrigia mea que vocatur fossatellum quam superius in eodem
infirmario iterum offerui. et ipsa iterum habet de uno latere parte meridie
terra de illi rendinini. et de alio latere parte septemtrioni terra ex ipsis
hominibus inde ipsum de sanctum stephanum. de uno capite terra heredum
quidem romani cognominabatur septemnaticas: De quibus nihil nobis ex
ipsum campum et de nominata corrigia intus nominatas coherentias aliquod
remansit aut reserbavi nec in aliena persona commisi potestate: Ita
ut ha nunc et deinceps prenominatum integrum campum meum qui vocatur
fusanum cum nominata integra corrigia mea de terra que vocatur fossatellum
ibidem coniuncta una cum arvoribus fructiferis vel infructiferis simul
cum introitas earum omnibusque eis pertinentibus unde nihil mihi
exinde reserbavi set in integro sicut superius legitur et qualiter prenominatas
coherentias illud circumdans a me in eodem infirmario sit oblatum
et traditum ad habendum ibi illud in sempiternum pro regendi et dispensandi
omnes infirmis et betulis ipsius dicti monasterii ha nunc et imperpetuis
temporibus. et neque a me nominato iohanne monacho amalfitano
neque a meis heredibus nec a nobis summissis personis nullo tempore
nominatus infirmario habeant exinde aliquando quacumque requesitione aut
molestia per nullum modum ha nunc et imperpetuis temporibus: tantummodo
statuentes adfirmo ut si iste dominus benedictus igumenus aut posteris
suis nominatum campum et nominata corrigia subtraxeris a potestate
et condicione nominati infirmarii aut si in eodem campum et corrigia
dominatione quesieris habere ipse aut posteris suis aut si congregatio
monachorum nominati monasterii illud subtraxeris a potestate nominati
159
infirmarii aut si ipse infirmario disruptus fueris. tunc nominatus integrus
campum cum nominata corrigia omnibusque eis pertinentibus rebertantur et
sint offertum pro mea pariterque ipsius coniugi et filii mei anime in infirmario
monasterii insule salvatoris. Quia ita mihi complacui. Si quis autem
quavis persona parba aut magna quovis tempore contra hanc chartulam offertionis
ut super legitur venire presumseris per se aut summissis personis.
tunc personas illas qui hoc ausus fuerit poenetrare et suis heredibus
inprimis sit sub anathematis vinculis obligatus a trecentorum decem et octo
patrum partem habeat cum iuda traditore domini et salvatoris nostri ihesu
christi et cum omnibus ereticis anathemas possideant et super hec mala
componat in eodem infirmario nominati monasterii sancti sebastiani auri
libras tres bytianteas: et si ego ipse aut meis heredibus contra hanc chartulam
venire presumserimus per quovis modum aut summissis personis
in nominata anathemas et poena subiaceamus et hec chartula qualiter continet
firma permaneat imperpetuum. scripta per manus iohanni curialis
scribere rogavi per indictione nominata quarta +
Hoc signum + manus nominati iohannis monachi amalfitani quod ego
qui nominatos pro eum subscripsi +
+ [.........................................................] +
+ [...............................................................................................]
[......................................................................] +
+ [...............................................................................................]
[................................................................................] +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascripto iohanne
monacho per absolutione suprascripti igumeni testi subscripsi +
+ Ego iohannes curialis qui nominatos post subscriptionem testium
complevi et absolvi die et indictione nominata quarta
Torna all'inizio