|
245
+ In nomine domini quarto anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius
filio gloriosi principibus, mense agusto quintadecima indictione. memoratorium factu a me
cennamo presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes coniuntus
sum cum mauru filio quondam ruscinni super una pecia de terra que esse bidetur in locum
cirione finibus rotense, unde cum eo plurima causationes abuimus que coniunta est cum alia
rebus predicte ecclesie, bolendo cum eo fine facere; set antequam illut inter nos per lege diffineremus,
orta est inter nos bona combenientia et inter nos ibidem termines fiximus, et sua bona
bolumtate manifestabit se mihi ipse maurus, ut da ipsi termines quod inter nos fiximus in supra
in partibus orientis usque ad alia rebus pertinentes predicte ecclesie, ut neque per monimen,
neque per testes neque per nulla quoque inbenta ratione, de predicta pecia de terra ipse maurus
aut eius eredes mecum aut cum meis successoribus, aut cum pars ipsius ecclesie causare aut
contendere non potere. et si amodo et aliquando adbeniente tempore ipse maurus aut eius
eredes mecum aut cum meis suecessoribus aut cum partibus predicte ecclesie per qualecumque
ratione de predicta pecia de terra causare aut contendere presumserit, bolendo illut vel exinde
aliquit tollere aut contrare, aut si de omnia, quomodo superius legitur, aliquit contradixerit,
obligabit se et suos eredes componere in partibus ipsius ecclesie biginti auri solidos constantinos.
et unc brebem scripsit ego roderissi notarius qui interfuit.
| |